BCCCAP00000000000000000000548

372 DE GRATIA CHRISTI, th. 9, n. 471-472 471. Ratione theologica.-Ut horno justus posset diu vitare ohmia peccata venialia necess€ ,est ut posset resistere omnibus concupiscentiae et sensualitatis motibus. Atqui hoc est moraliter impossibile. Ergo... Optime hac in re el. Billot: «Ex hoc enim quod inferiores animae vires remaneant in justis non totaliter rationi subjectae, sequitur quod rationem ipsam praeveniunt sensualitatis motus, et quod magna vigi– lantia magnoque conatu opus sit, ut vel a princivio, et antequam plena rationis accesserit deliberatio, motus isti retundantur, ne imperfecto qui– dem praestito consensu. Nunc autem, quod quis sit sempcr vel diu in tanta vigilantia. tantoque conatu, quantus ad hoc requirilur, non est reposi.tum in morali humana potestate» (19). 472. Objectiones.-Objectio La: Apostolus dicit quod horno justus non potest jam peccare: «Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non Jacit, quoniam semen ipsius in ipso manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus... ii (20). Respondeo: In sensu composito, id est, dum est justus, quamdiu semen Dei, quod est gratia, in sua anima conservat, tune non potest peccare. Vel formaliter, agendo scilicet ut justus, non potest peccare. At non negat Apos– tolus hominem posse aliter agenda peccare, quando scilicet agit non ut justus, sed ut horno, ut mera creatura in Adamo conupta et ad peccatum inclinata... Objectio 2.ª: Horno justus potest, non tantum physice, sed etiam moraliter vitare omnia peccata venialia seorsim sumpta. Si ergo potest omnia peccata venialia seor– sim sumpta vitare, poterit etiam vitare totam collectionem, quandoquidem non ma– jar requiratur potentia ad totam collectionem, quam ad omnia et singula peccata distributive sumpta. Respondeo : hanc illationem non esse in sana logica admittendam ; adest enim in ea occultum sophisma, qua illatio praedicta vitiatur omnino; ut autem sophisma detegatur, considera verba sequentia: «Quia non est idem posse vitari seorsim sin– gula peccata distributive sumpta, ac posse vitari totam collectionem successive. Nam primmn id solum significat, de omnibus nempe et singulii peccatis collectionis posse diei: lwc pPccatum potcst vitari, seu nullum. est peccatum in tota eollcetione quod vitari non possit. Jnde tamen non sequitur: Ergo etiam tota colleclio poterit vitari successive. Saltus enim a sensu distributiro ad collcctinnn hic non valct. Quiu licet bona sit illatio a sensu distributivo ad collectivum quando distribuuntur actus, non tamen quando distribuuntur potentiae, si haec per collectionem variantur. Sic licet ex hoc antecedente: Titius resistit singulis tentationibus, bene inferatur: Ergo resis– tit toti collcctioni; nihilominus ex alio antecedente: Titius potest resistere singulis tentationibus, non bene infertur: Ergo potest resistere toti collectioni. Ratio est quia potentia non aeque se habet respectu cujusvis actus collectionis. Etenim quando sal– tus a sensu distributivo ad collectivmn est ab actu in actum, praedicatum actus non minuitur nec tollitur nec ullo modo variatur per collectionem: quod enim factmn est infectum fieri nequit. E contra, quando saltus est a potentia in potentiam, praedica– tum potentiae omnino variatur propter diversas subjecti dispositiones, diversa ad– juncta, diversas tentationes, quae in decursu vitae offerunturn (21). In nostro igitur casu sermo est de potentia hominis justi, quae secundum prae– dicta variari debet propter adjuncta diversa diversasque animi dispositiones. Jamve– ro intellectus est natura sua debilis, et non potest continuo esse vigil; voluntas est inconstans, et ad malum sensibile prorsus inclinata; pars inferior rationi non sub– ditur, imme vult dominari; hic fit ut motus sensualitatis facile rationem praeveniant; potentia igitur hominis justi variatur et diminuitur ; quare, adveniente tentatione, facile contingit ut ipsi consentiat et libere peccet. (19 ¡ Op. cit.. pag 124 (20) I Joan., 3, 9. (21) BERAZA. OP. cit, pag. 237; cfr etlam BILLUART, op. cit., diss. 3, ª· 6, ins– tant. 39; Hu1rnTE, op. cit., n. 143.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz