BCCCAP00000000000000000000548
DE NECESSITATE GRATIAE, th. 9, n. 469-470 371 reperit pravitatem; quanto magis hi qui habitant domus luteas, qui ter– renum habent fundamentum, consummentur velut a tinea? «Quis po– test dicere: mundum est cor me1l1n, purus sum a peccato?» (13). In omnibus his testimoniis clare apparet sermonem non '8sse de pee-: catis lethalibus, quae, ne dicam facile, sed cBrte cum adjutorio Dei or– dinario a justis possunt vitari, et quidem per totam vitam. Ergo loqui– tur d€ peccatis venialibus in quibus justus frequenter incurrit nisi spe– ciali Dei privilegio sucurratur. 2.º) Ex Novo Testamento.-«In multis offendimus omnes» (14). «Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ípsi nos seducimus, et ve– ritas in nobis non est» ( 15). In his testimoniis, uti videre est, nulla fit exceptio; omnes proinde, etiam illi qui ad maximum sanctitatis gradum pervenerint, in multis offendunt Deum. Sed non mortaliter. Ergo venialiter. PrneterBa in oratíone dominica sic praescribitur orandum: «Dimitte nobis debita nostra» ( 16). Nec pra-etereundum est Conc. Carthaginense contra Pelagianos, in quo damnatur eorum sententia secundum quam haec verba orationis dominicae: «Diniitte nobis debita nostra» dicer,entur a sanctis humiliter, non vero veraciter, quia secus Deo mentírBtur quando oramus ut dimit– tat Deus peccata quae revera commissa non sunt (17). 470. Ex Patribus.-LucB clariora sunt sequentia Patrum testimonia: Stus. Fulgentius: «Firmissime tene et nullatenus dubites, etiam jus– tos atque sanctas homiries, exceptis iis qui baptizati parvuli sunt, sine peccato hic neminem vivere posse». Stus. Joannes Chrysostomus: «Licet justus sit quia, licet millies jus– tus et ad culmen ipsum ascenderit, ita ut expers sit peccati, non po– test mundus esse a sarde. Licet millies sit justus, est tamen hamo... Impossibile est igitur ut ullus hamo sit a peccato immunis... Fieri ergo non potest ut hamo sit a peccato ita penitus justus, ut a peccato sit mundus.» Stus. Augustinus: «Excepta itaque sancta Virgine Maria, de qua propter honorern Domini nullarn prorsus cum de peccatis agitur haberi volo quaestionem... Hac ergo Virgine excepta, si omnes illos sanctas et sanctas, curn hic viverent, congregare possemus, et interrogare utrum essent sine peccato, quid fuisse responsuros putamus? Utrum hoc quod iste (Pelagius) dicit, an quod Joannes Apostolus? Raga vos quantalibet fuerint in hoc corpore excellentia sanctitatis, si hoc interrogari potuis– sent, nonne una voce clamarent: Si d-ixerirnus quia peccatum non habe– mus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est» (18). (13) Job, 4, 17; Prov., 20, 9. (14) Jacob, 3, 2. (15) I Joan., 1, 8. (16) Mt., 6, 12. (17) DENZINGER, 108. (18) De natur. et grat., c. 36, n 42; PL., 44, 267; cfr. etiam STUS. GREGORIUS NAZIANC., Oratio 16, n. 15; Journel, 981; STUS. LEO MAGNUS, Sermo 43, c. 1 ; Journel, 2201.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz