BCCCAP00000000000000000000548
370 DE GRATIA CHRISTI, th. 9, n. 466-469 Multi theologi concedunt Stum. Joseph hoc privilegio gavisum· fuisse in materia castitatis, praesertim post ejus matrimonium cum Maria, ita ut ne quidem sentiret motus concupiscentiae; alii tamen hoc privile– gium extendunt ad omnes alias virtutes. Minori cum probabilitate idem dicunt de aliquibus sanctis, e. g. de Joanne Baptista; de Sto. Thoma Aquinate, de quo haec habet Ecclesia: «Per quietem sentire visus est, sibi ab angelo obstringi lumbos: qua ex tempore libidinis sensu caruit» (8). Si quaestio restringeretur ad peccata venialia deliberata, facile con– ceditur adesse aliquos sanctos, qui ad talem gradum perfectionis per– venerint, ut in aliqua detuminata materia, et per diuturnum tempus, nullum peccatum commiserint; sic e. g. de Apostolis pie creditur, prae– cipue post confirmationem in fide in die Pentecostes. 467. Adversarii.-a) Pelagiani, qui dicebant hominem suis viribus naturalibus assequi posse omnem perfectionem, et ideo posse omnia pee– cata venialia penitus vitare .(9). b) Vega et Arriaga, quatenus non admittunt hanc impotentiam esse stricte dictam, sed tantum late dictara; posset enim, secundum ipsos, dari aliqua, etsi rarissima, exceptio. c) Beguardi et Beguinae, secundum quos horno justus tantam per– fectionem acquirere posset ut penitus impeccabilis evaderet (10). 468. Censu.ra.-Quod non possit horno justus vitare omnia peccata venialia per totam vitam, est de fide definitum in Conc. Tridentino: «Si quis hominem semel justificatum dixeril... posse in tata vita pee– cata omnia etiam venialia vitare, nisi ex speciali Dei privilegio, quem– admodum de Beata Virgine Maria tenet Ecclesia, a. s.» (11). Uti vides, canon agit tantum de impotentía vítandi omnia peccata venialia per totam vitam; quid vero esset dicendum si quaestio ponere– tur de aliquo spatio temporis plus minusve diuturno?-Theologi existi– mant hoc esse theologice certum. Sed Concilium agitne de peccatis semideliberatis, an etiam de pecca– tis deliberatis?-Respondeo quod de omnibus; attamen si aliquis defi– nitionem conciliarem restringeret ad peccata venialia semi-deliberata, ille salvaret definitionem; sic sentit Durandus. Theologi tamen omnes sententiam defendunt contrariara, ob infirmitatem naturae et vim con– cupiscentiae. 469. Probatur ex Sacra Scriptura: l°) Ex Veteri '.l'estamento.-Mul– ti sunt textus qui non possunt intelligi sine aperta falsitate de pec– catis gravibus quae ab omnibus, -et quidem frequenter, committerentur. Ergo intelligi debent de peccatis venialibus. «Neque eniTn est hamo qui non peccet» ( 12). «Numquid hamo Dei comparatione justificabitur, aut factore suo pu– rior erit vir? Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, et in angelis suis (8) Lect. Off. Div. (9) Cfr. STUs. AUGUSTINUS, Contr. auas epístolas Pelagii, lib. 1, c. 1; PL., 44, 564. (10) DENZINGER, 471; cfr. VERNET, in DTC., 2:628-535. ( 11) DENZINGER. 833 ; cfr. etiam 106, 107 et 108. (12) II Paral., 6, 21.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz