BCCCAP00000000000000000000548

DE NECESSITATE GRATIAE, th. 9, n. 466 369 queat, sed totam seriem peccatorum, quae longo tempore occurrunt; in– dir-ecte vero afficit aliquod peccatum veniale ex illis indeterminalum, determinandum tamen ab ipsa voluntate libere defectura. «Quare necesse est, ait Beraza, quod voluntas libere peccet. In quo nullum est absurdum, siquidem necessitas ista et libertas praedicantur de voluntate relate ad diversum objecturri. Neque haec necessitas oppo– nitur libertati, sed tantum firmitati et constantiae voluntatis» ( 4). Non potest. Haec impotentia non est physica, sed moralis, prove– niens scilicet ex infirmitate naturae, ex fomite concupiscentiae, ex in– constantia (5). Sed impotentia moralis potest esse, uti scitur, sive stricta, sive late dicta; de quanam agitur in praesenti? Fuerunt aliqui theologi, ut Vega et Arrtaga, qui defenderent impo– tentiam esse late dictam, ita ut posset dari aliquis justus, qui per to– tam vitam sine ullo speciali Dei privilegio posset vitare omnia peccata venialia. Attamen haec sententia ab omnibus rejicitur, utpote Concilio Tri– dentino parum consentanea, et ideo ab omnibus aliis adstruitur im– potentia moralis stricte dicta, quam nema sine speciali Dei privilegio effugere poterit umquam. Sine speciali Dei privilegio. Omnes theologi concedunt hoc specia– le privilegium, de quo loquitur Concilium, realiter distinguí a gratia sanc– tificanti et a gratiis actualibus justo datis (6). Privilegium hoc de facto habuit Bwta Virgo Maria vi cujus immunis inventa est a quolibet peccato veniali, non tantum deliberato, sed etiam semideliberato. Suarez dicit illud consistere in triplici gratia: in immu– nitate a concupiscentia, propter liberationem a peccato originali; in sr,e– cialissima Providentia., quam erga suam Matrero habuit Deus; et in per– jectione gratiae habitualis, quam acceperat a pnmo instanti sua•e con– ceptionis. Hoc privilegium agnoscebat Stus. Augustinus contra Pelagianos, quod tamen tam contrarium sibi esset concedere quantum Pelagio profuis– set nisi fides catholica un::1m tantum ·exhiberet nobis exceptionem: «Excepta itaque, ait ipse, sancla Virgine Maria, de qua propter honorem Domini nullarri prorsus cum de peccatis agitur, haberi volo quaestio– nem» (7). Speciale dicitur hoc privilegium quia raro conceditur. Hoc etiam loco quaeri etiam solet utrum aliquis sanctus praeter Ma– riam consecutus fuerit hoc donum; pauca a nobis sunt dicenda. (4) BERAZA, op. cit., pag, 226. (5) ZuBIZARRETA tamen opinatur hanc impotentiam esse physicam: «Probabl– lius tamen mihi videtur hanc impotentiam esse physicarn, quia hominl Justo sine speciali Dei privilegio desunt vires ad vitanda omnia peccata ve– nialia» (Op. cit., n. 8'1) et pro sua sententia Stum. Thomam habet. E contra VAN NooRT ait: «cunctis autem theologis consentientibus haec impossibilitas non est physica, sed moralis» (De Gratia Ghristi, n. 47). (6) Cfr. SUAREZ, De mysteriis Ghristi, disp. 4, sect. 4, n. 4; VASQUEZ, in I-ll, disp. 189, c. 16, n. 1& sqs,; SALMANTICENSES, De Gratia, disp_ 2, n. 234, qui diverso modo hac in re sentiunt. (7) De natura et gratia, c. 36; PL., 44, 267. KAN. THEOL. DOGM.-llI.-<.!5

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz