BCCCAP00000000000000000000548
368 DE GRATIA CHRISTI, th. 9, n, 465-466 § V.-DE POTENTIA VOLUNTATIS AD VITANDA PECCATA VENIALIA THESIS 9.ª: Horno justus non potest per totam vitam omnia peccata venia– lia vitare sine speciali Dei privilegio, quemadmodum de Beata Virgine Maria tenet Ecclesia. 465. Connexio materiae.--Postquam in superioribus sufficienter ac– tum est de necessitate gratiae ad initium salutis, ad ejus incrementum et consummationem, agendum nobis est in praesenti de necessitate gratiae in homine justo ad vitanda peccata venialia; in ea enim dici– mus quod hamo justus non potest sine speciali Dei privilegio, quale con– cessum est Btae. Mariae Virgini, vitare omnia peccata venialia per to– tam ejus vitam (1). 466. Explicatio terminorum.--Homo justus, etsi maxima sanctitate et eximiis virtutibus sit ornatus et instructus; quod sl igitur horno jus– tus non potest id praestare, a fortiori non poterit horno peccator. Notare etiam debes nos agere de homine justo in hoc ordine histo– rico, peccato originali jam existente; nam si quaestio esset de primo ha– mine justo, nempe de Adamo innocente, .sententi'.1 Sti. Thomae est quod non posset peccatum v,eniale committere quin prius graviter peccasset (2) Per totam vitam. Ex communi theologorum sententia haec verba · interpretanda sunt de spatio temporis sat diuturno; si quis enim statim post baptismum moreretur, vel, si adultus, statim post acceptam justi– tiam, pass-et sine speciali privüegio vitare omnia peccata Vt=nialia. Rursus notandum est quod tempus non possit mathematice definiri: «Sed quaeret aliquis quanturrí sit hoc tempus. In hoc Soto et Vega spa– !ium unius diei admittunt... Existimo tamen hoc tempus non posse defi– niri, quia pendet ex variis circumstantiis, ut ex complexione et dispo– sitione hominis, ex consuetudine, ex vitae statu, ex similibus» (3). Omnia peccata venialia. Peccatum veniale potest es.se deliberatum et indeliberatum. Deliberatum €st illud quod in materia levi committitur cum plena advertentia et deliberatione. Indeliberatum, vel semideliberatum, ,est illud quod in materia gravi vel levi committitur cum semiplena advert-entia et deliberatione. In thesi agitur de impotentia vitandi omnia peccata venialia, tum de– liberata, tum semideliberata; attamen impotentia non versatur circa unum aut alterum peccatum, sed circa collectionem omnium peccatorum venialium; id est, impotentia. de qua nunc serme, non afficit directe et immediate aliquod peccatum determinatum veniale, quod vitari ne- (1) Cfr. de hac quaestione MAZZELLA, op. cit., pag. 231; BERAZA, OP. cit., pag_ 225; PESCH, op. cit., pag_ 97; cfr. ALDAMA, El valor dogmático de la doc– trina sobre la inmunidad de pecado venial en Nuestra Señora, in ArchTG., !l ( 1946), 53-67. (2) I-II, q. 89, a. 3. (3) SUAREZ, De Gratia, lib. 9, c. 8, n. 29.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz