BCCCAP00000000000000000000548

DE NECESSITATE GRATIAE, th. 8, n. 464 367 Et facile probatur, nam pers€verantia finalis duo importat: a) quod mors tune contingat quando horno est in statu gratiae; et b) quod Dcus conferat gratias efficaces quibus liberum arbitrium persistat in bono us– que in finem. Jamvero haec duo sunt in sola potestate Dei. Ergo. Prob. majar.: Quod mors contingat quando horno est in statu gratiae, non est in hominis potestate, quia vita ,et mors in manu Dei sunt, nec potest horno, sine gravissima injuria.Creatoris, sibi, quando vult, mortem inferre. Non potest suum liberum arbitrium in bono immobiliter ita firmare ut numquam ab eo excidat, nam, ut ait Stus Thomas, «Potestas cnim li– beri arbitrii est respectu eornm quae sub electione cadunt: quod autem eligitur est aliquod particulare operabile; particulare autem operabib9 est quod est hic et nunc; quod igitur cadit sub potestate liberi arbitrii est aliqutd 1d nunc operaudum; perseverare autem non dicit aliquid ut nunc operabile, sed continuationeni operationis per totum tempus; iste igi– tur effectus, qui est perseverare in bono, est supra potestatem libcri arbi– trii» (24). Sed neque est in potestate hominis habere gratias efficaces, quibus ad finem usque acceptaB justitiae perveniat, quia gratia efficax nequit mereri de condigno; et quamcumque sententiam retineas circa ,ejus na– turam, sive praedeterminationem physicam, sive sententiam contrariam, semper tamen ultima gratia a solo Deo pendet. 2.º) Perseverantia finalis est magnum Dei donum.-Quod probatio– ne non indiget, nam donum omnium donorum maximum est consecutio vitae aeternae, quae datur per donum perseverantiae (25). Haec finalis perseverantia infallibiliter impetrari potest oratione. in qua perverare oportet. Ad rem Suarezius: «Igitur perseverantia ora– tionis in taii materia requisita est ut non semel tantum aut iterum fiat, sed ut toto tempore vitae duret, et praesertim ut in occurrentibus occa– sionibus servandi mandata aut-Uincendi tentationes, cum debita fiducia repetatur. Sic enim fiet, ut procedendo ab uno actu ad alium, bene operando et convenienter orando, infallibiliter perseverantiam conse– quatur» (26). (24) (25) (26) Contr. Gent., lib. 3, c. 156. «Magnum plane donum, ait el. BILLOT, quod secum fert effectivam salutis aeternae consecutionem. Magnum donum quod lis solis datur quos Deus praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui quosque vocavit vocatiorie !lla ae qua dictum est: Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei. Magnum denique donum quod non fult concessum homini in paradiso, sed nunc per Christum conceditur electis, et tanto illustrius quantum dispares utriusque status conditiones inveniuntur». Op. cit., pag. 133. De yratia, 12, 38, 16.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz