BCCCAP00000000000000000000548

366 DE GRATIA CHRISTI, th. 8, n. 462-464 Ex sensu Ecclesia.e.-Nihil in Ecclesia invenitur explicitius, nihil apud sanctas Patres clarius, nihil in communi s-ententia fidelium ex– pressius, quam haec doctrina de impotentia m qua versatur justus re– late ad posse perseverare in accepta justitia; id in omnibus f•ere ora– tionibus et precibus a Deo poscimus, ut quo1 ipse in nobis mis-ericor– diter incoepit, jugiter conservet (19); «fac nos semper inhaerere man– datis», dicimus in Missa. 463. Ratione theologica.- Omne quod est de se variabile, ad hoc quod in uno figatur, indiget auxilio alicujus moventis immobilis. JamvetL• homo justus est de se variabilis de bono ad malum. Ergo indiget au– .xilio alicujus ut figatur in uno. Verum -est quod justus habet gratiam sanctificantem, qua in bono aliquantulum stabilitur; sed gratia sanctificans non aufert libcrum arbi– trium, quod proinde potest ad malum rursus se inclinare Ergo hom'.> justus, pra-eter gratiam sanctificant-em, indiget alío auxilio ut possit in bono diu perseverare (20). «Hamo igitur natura sua est vertibilis de bono in malum, valde in– firnius tam ex parte intellectus quam ex parte voluntatis, innumeris il– lecebris irretitus, passionibus jactatus, concupiscentiis obnoxius. Quo fit ut hamo lapsus ínter tot ac tantas tentationes, ex innata sua vertibili– tate et infirmitate, infallibiliter succumbat nisi divinitus adjuvetur. Sed vertibilitas haec atque infirmitas non aufertur in hac vita per gratiam habitualem et gratias actuales ei connaturaliler adnexas» (21). Ad hoc auxilium speciale rite obtinendum necessaria est, et quidem necessitate morali stricte dicta, sumptio SSmae. Sucharistiae, ita ut «Eucharistia non recepta quilibet justus, nullo excepto, gratiam diu conservare non possit» .(22). «Salvo meliori judicio-ait ipse Lercher-putamus ob rationes dic– tas, ex dispositione Christi, varia media ad perseverandum ita esse int;;r se concatenata, ut numquam aliquis illud auxilium, consistens in lon– ga serie auxiliorum externorum et internorum, obtineat prorsus inde– pendenter ab Eucharistia. Sine ulla restrictione Christus asseveravit: sine manducatione carnis meae non habebitis vitam in vobis» (23). Pars 2.ª: Perseverantia finalis magnum Dei donum est. 464. l.º) Perseverantia finalis est donum Dei.-Nam supponit col– lationem gratiarum -efficacium prae mere sufficientibus, quibus status gratiae conjungatur cum ultimo vita,e instanti. Sed collatio gratiae ef– ficacis prae sufficienti, ita ut status gratia-e cum fine vitae conjunga– tur, est donum Dei. Ergo perseverantia finalis, qua justus suam consum– mat vitam in bono, est donum D-ei. (19) Cfr. BERAZA, op. cit., ubi multa in hunc sensum invenies testimonia, pag 205-207. (20) Contr. Gent., lib. 3, c. 156. (21) BERAZA, op, cit., pag, 200. (22) l,ERCHER, OP. cit., pag 208. (23) lbid..

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz