BCCCAP00000000000000000000548

364 DE GRATIA CHRISTI, t,h. 8, n. 459-461 «Deus namque sua gratia semel justificatos non deserit nisi ab eis prius deseratur» (7). Et revera Jesus saepissime discipulos suos hortatur, ut maneant in ipso, in sua dilectione... , quod utique non faceret nisi hoc esset in nos– tra potestate (consequenter, ut patet, ad collationem et dispensationem auxilii specialis); nemo Enim aliquem hortatur ut aliquid faciat nisi in istius sit potestate illud facere. 460. Adversarii.-Sunt Pelagiani et Semipelagiani; illl enim, quia libero arbitrio concedebant potestatem non tantum physicam, sed etiam moralem, sErvandi totam legem naturalem, vincendi omnes tentatio– nes, ac proinde vitandi omnia peccata; aequum igitur erat ut etiam posse perseverare in accepta justitia tribuerent sine ulla gratia speciali ei superaddita. Attamen, controversia hac in re maxime agitata est contra Semipe– lagianos; scimus enim quid docuerint isti relate praecipue ad initium fldei; sed advertendum est quod idem omnino docebant relate ad alias virtutes; initium virtutis, consistens in pia voluntate pioque afftctu desiderandi salutem, est in nostra potestate; statim enim ac aliquis pulsat, vel quaerit, venit medicus caelestis, qui dat nobis salutem sive gratiam propter conatum a nobis adhibitum. Nunc autem, sicut horno potuit primam gratiam conatu suo prome– reri, sic potest pulsando, quaerendo... alia auxilia mereri et obtinere, ita ut perseveret in accepta justitia usque in finem; quo fit ut perseveran– tia sit ln nostra quoque potfstate et quod proinde non sit magnum Dei donum, quippe obtineatur propter conatum mere naturalem. Rationem istius erroris tibi dabit Beraza: «Nimirum Semipelagiani non poterant sibi persuadere, Deum ex voluntate efficaci et absoluta aliis concedere, aliis vero non concedere perseverantiam. Putabant enim Deurn quantum est in se aeque velle salutem omnium homi– num» (8). 461. Censura. a) Quod justus de facto non perseveret sine speciali Dei auxilio usque in finem, est de fide definitum. b) Quod justus non possit diu in acc-epta justitia perseverare, est theologice certum. Conc. Milevitanum declarat: «Neminern etiam baptismatis gratia re– novatum esse icloneurn ad superandas diaboli insidias et ad vincendas carnis concupiscentias, nisi pér quotidlanurn adjutoriurn Dei perseveran– tiam bonae conversationis acceperit» (9). Conc. Arausicanum affirmat quod «adjutorium Dei etiam renatis ... sernper est implorandurn, ut . .. in bono possint opere perdurare» (10). Denique in Conc. Tridentino definitur: «Si quis dixerit justificatum, vel sine speciali auxilio Dei in accepta justitia perseverare posse, vez cum eo non posse, a s.» ( 11). (7) DENZINGER, 804; cfr. etiam DENZINGER, 1092, in quo Innocentius X damnat ut haereticam hanc propositionem: «Aliqua Dei praecepta hominibus justis volentibus et conantibus, secundum praesentes, quas habent vires, sunt im– possibilia: deest quoque illis gratia, qua possibilia fiantl>. (8) Op, cit.. pag. 200; cfr. etiam MAZZELA, op. cit., pag_ 201. (9) DENZINGER. 132. (10) DENZINGER, 183. (11) DENZINGER, 832.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz