BCCCAP00000000000000000000548

DE NECESSITATE GRATIAE, th, 8, n. 458-459 363 rantia loquebatur J•esus quando dicebat: «Nema mittens manum suam ad aratrum et respiciens retro, aptus est regno Dei» (2). Duplex elementmn: In perseverantia perfecta solent auctor-es distin– guere duplex elementum, activum scilicet et passivum: elementnm ac– tivum reponunt in labore sive exercitio requisito ad vincendas tenta– tiones atque ad continuationem in statu justitia-e; elementum passivum, in ipsa conjunctione mortis cum gratia; quae duo elementa diversimode sese habent in uno vel in altero homine; quippe aliqui statim ac justifi– cantur, d,ecedunt; alii vero, per longum tempus certare deb-ent in agone ut coronentur et accipiant palmam. Sine speciali Dei auxilio. Circa naturam hujus specialis auxilii non parum inter theologos disputatur. Quaestio est haec: utrum illud auxilium requisitum distinguatur a gratia habituali, qua justus ornatur, et a gratiis actualibus tum internis tum externis, quae justo conceduntur ut possit tentationes superare, et in bono immutabiliter consistere et ad finem usque perseverare. Quod praedictum auxilium distinguatur a gratia habituali, ab om– ninibus omnino conceditur; immo Mazzella ait id expresse ;fuisse defini– tmn in Conc. Tridentino contra Pelagianos (3); hoc igitur semel con~ cesso, quaerunt theologi utrum distinguatur a smnma gratiarum actua– lium quae justo conceduntur ut possit salutariter agere; et in hoc casu in duas abeunt sententias: Aliqui dicunt speciale illud auxilium nihil aliud esse quam summam gratiarum actualium, qua justus instruitur ad salutariter agendum; sic Huarte, Ma,2zella (4). Alii vero dicunt speciale illud auxilium reponendum esse in gratia quadam distincta tum a gratia habituali tum a summa gratiarum ac– tualium; sic Suarez. Beraza, cujus haec sunt verba: «!taque quando Concilium Tridentinum definit hominem justifica– tum non posse perseverare sine speciali Dei auxilio, loquitur de auxilio gratiae quod non solum distinguitur a gratia sanctificanti, sed etiam a complexu gratiarum actualium, quae ad unumquemque actum in par– ticulari requiruntur. Quapropter sine hoc speciali auxilio habetur qui– dem potentia physica perseverandi, non tamen potentia moralis, quae quidem per hoc auxilium confertur» (5). Controversia tamen non videtur adesse nisi quoad modum loquendi, sicut colligere licet ex lectione utriusque partís. Hoc auxilium speciale consistit in aliqua speciali protectione Dei circa justos «quae complectitur turn auxilia entitative naturalia et ex– terna, quibus removentur occasiones peccandi, tum auxilia interna et intrinsece supernaturalia, quibus justus salutariter operatur» (6). 459. Nota bene.-Valde notari debet quod hoc auxilium speciale, quo horno justus indiget ut diu in accepta justitia perseverare possit, omni– bus omnino justis concedatur a Deo; dicit enim Conc. Tridentinum: (2) Le., 9 .. 62. (3) MAZZELLA, op. cit., pag. 215. (4) HU ARTE, op. cit., pag. 230; MAZZELLA, op. cit., pag. 215. (5) BERAZA, op. cit., pag. 203. (6) SThS,, De Gratia, n, 60.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz