BCCCAP00000000000000000000548
362 DE GRATIA CHRISTI, th. 8, n. 457-458 457. Status quaestionis.- Nunc autem, quaestio proponi potest de consummatione in accepta justitia usque in finem, et de ea quaeri utrum justificatus, habens scilicet gratiam sanctificantem, qua filius Dei est ... , .et gratias actuales quibus ad operandum salutariter instruitur, possit in bono perseverare sine ulla ulteriori gratia. In hac thesi duas solvimus quaestiones: a) quod horno justus non potest in accepta justitir. per longum tem– pus, diu, perseverare sine aliquo speciali Dei auxilio; haec est perseve– ran tia activa et perfecta, de qua statim texendus est sermo. b) quod perseverantia fmalis sit magnum Dei donum. Bene igitur distinguas has duas quaestiones ne in inextricabilibus difficultatibus inveniaris; aliud enim est posse perseverare, aliud vero de facto perseverare, sicut aliud est posse currere, et aliud quod quis actu currat; hinc etiam duo quaesita: quid requiratur ut aliquis vossit perseverar-e, et quid requiratur ut aliquis actu perseveret; ut aliquis possit perverare indiget gratiis actualibus suffici'.:ntibus; ut vero aliquis de facto perseveret, indiget gratia actuali efficaci. In prima parte hujus theseos loquimur de necessitate gratiae ad posse perseverare; in secunda, de necessitate gratiae ad. actualem per– severantiam. 458. Explicatio terminorum.--Homo justus, id est justificatus, ha– bens gratiam habitualem aliaque dona actualia, ipsam comitantia, eaque omnia retinens. Non potest, id est, habet potentiam physicam perseverandi, non vero potentiam moralem; haec impotentia est stricte dicta et quidem ante– cedens. Diu, per longum tempus, uti supra. Perseveran. Quid sit p1.?rseverantia.-Est permansio in opere incepto; quem conceptum, si ad nostra applicemus, dicendum €St quod p€rneve– rantia nihil aliud sit quam continuatio in accepta justitia. Divisio. Haec perseverantia potest esse: a) Perfecta, et -est illa in qua status acceptae justitiae cum mort,e conjungitur; parum refert quod quis a prima justiílcatione, quam per baptismum accepit, -excidat, postea resurgat, -et rursus cadat; perseve– rantia perfecta computatur ab illo instanti in qua aliquis fuit justifica– tus et numquam pastea justitiam amisit, sive hoc inceperit a primo Vitae exordio sive paulo ante mortem. Notandum igitur -est hanc perse– verantiam nondum habere illum qui in hac vita currit et certat, sed illum tantum qui in caelo beatus requiescit; vocatur etiam persev,erantia finalis de qua intelliguntur verba illa: «qui autem perseveraverit us– que in finem, hic salvus erit» (1). b) Imperfecta, et est illa quae ad finem usque vitae non pervenit, sed quae per aliquod, etsi diuturnum tempus, perdurat. De hac perseve- (1) Mt.. 10, 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz