BCCCAP00000000000000000000548
DE NECESSITATE GRATIAE, th. 8, n. 454-456 361 Ex doc_umentis Ecclesiae.-Conc. Arausicanum: «In ornni opere bono non nos incipirnus et pastea per Dei rnisericordiarn adjuvarnur, sed ipse nobis nullis praecedentibus bonis rneritis et fidem et arnorem suipsius inspirat ut et baptismi sacramenta fideliter requiramus, et post bap– tismurn cum ipsius acljutorio ea, quae sibi sunt placita, implere possi– mus» (12). Concilium Tridentinum pulchre omnino commentatur verba illa, Chris– ti: «Cum eñim ille ipse Christus Jesus tamquam caput in mernbra et tamquam vitis in palmites, in ipsos justificatos jugiter virtutem in– fluat, quae virtus bona eorum opera semper antecedit et comitatur et subsequitur, et sine qua mlllo pacto Deo grata et meritoria esse pos– sint ... » ( 13). Sermo igitur est in hoc loco de influxu quem Christus jugiter exer– cet in omnes justificatos, ita ut omnia eorum opera antecedat, comite– tur et subsequatur; hoc influxu accepto, eorum opera sunt Deo grata et meritoria ... 455. Ratione theologica. l.º) Nulla res creata potest in actum suum transire nisi in virtute motionis divinae; hoc est principium generale, quod suam habet applicationem tam in ordine naturali quam in super– naturali. Jamvero unumquodque debet moveri modo proportionato ad ac– tum. Cum igitur actus meritorius et salutaris sit supernaturalis, necesse est ut motio divina sit etiam supernaturalis. Sed motio divina super– natulalis est gratia. Ergo. 2.º) Natura humana, per gratiam habitualem sanata, manet adhuc in ignorantia et ad concupiscentiam inclinata; indiget proinde continua Dei protectione in singulis actibus. Sed directio Dei continua est quae– dam gratia Dei. Ergo idem ac prius. § IV.-DE POTENTIA VOLUNTATIS AD PERSEVERANDUM USQUE IN FINEM THESIS 8.ª: Horno justus non potest sine speciali Dei auxilio diu in accepta justitia perseverare. Perseverantia finalis, seu consummatio vitae in statu gratiae, magnum Dei donum est. 456. Connexio materiae.- In thesi praecedenti actum est de ne– cessitate alicujus gratiae actualis ad hoc ut horno justus salutariter agat; ratio desumenda non est ex eo quod potentia•e ad operandum incigeant rursus -elevari, quippe jam supponuntur elevatae per gratiam habitualem et habitus infusos, sed quia unumquodque indiget moveri in eo ordine in quo invenitur et proportionate ad actum; constat igitur quod tam initium quam incrementum salutis pendeant a Deo, et quod nihil sine ipso facere possimus. (12) DENZINGER, 200; cfr. etiam 182, 135. (13) DENZINGER, 809; alia Traditionis documenta videri possunt apud PALMIERI, pag. 208 sqs.; MAZZELLA, op. cit., n. 271 SQS.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz