BCCCAP00000000000000000000548
n~ NECESSITATE GRATIAE, th. 7, n. 451-452 359 l.º) Quod ut justus possit per longus tempus in accepta justitia per– severare, indigeat quodam auxilio speciali Dei. 2. 0 ) Quod praeter gratiam habitualem gratia aliqua indigeat ad su• perandas tentationes graves. 3. 0 ) Quod non possit sine ulteriori gratia elicere actus salutares ha• bitibus praeexistentibus intensiores. H}nc omnes theologi admittunt quod ad aliquos actus salutares effi– ciendos, justus, praeter gratiam habitualem, indigeat alia gratia Dei, nempe actuali. Quaestio igitur praesens est haec: Utrum justus non tantum indi– geat auxilio gratiae actualis ad aliquos tantum actus salutares, ad posse scilicet perseverare, vincere tentationes graves, et actus elicere habiti– bus praeexistentibus intensiores, sed etiam ad omnes et ad singulos ac– tus salutares, praecise quia supernaturales. Mazzella hoc modo proponit quaestionem: «Quaeritur num etiam ad singulos eorum (scilicet actuum supernaturalimn), etiam in homine justo, necessaria sit gratia actualis, non sanans sed elevans, ita ut sine illa nullum hujusmodi actmn possit justus efficere» .(2). Ratio dubitandi est quia necessitas gratiae ad eliciendos actus sa– lutares inde provenit quod natura nostra non sit proportionata de se ad actus ad vitam aeternam conducentes; hinc Deus, qui dedit nobis finem supernaturalem, omnes scilicet exigentias nostrae naturae exce– dentem, debuit et naturam elevare aptamque ipsam efficere ad ipsum finem; hoc autem supponimus jam effectum in praesenti per gratiam habitualem, qua justus hic et nunc instruitur; videtur proinde quod natura, jam per gratiam habitual€m elevata, nullo indigeat auxilio ul– teriore ad actus salutares eliciendos praeter ipsam et habitus infusos qui illam consequuntur. Uti patet ex ipsa enuntiatione theseos, nos sententiam affirmantem defendimus. 452. Adversarii.-Ripalda citat nonnullos catholicos qui hanc thesim negarent; e contra Boyer dicit quod «forsitan nullus catholicus eam simpliciter negavit» (3); et discrimen tantum dicit adesse in modo lo– quendi aut thesim intelligendi. Sunt aliqui theologi, ut Stus. Bellarminus, qui n€gant necessitatem gratiae excitantis, et admittunt tantum in omni opere bono et pío ne– cessitatem gratiae adjuvantis ( 4). Alii admittunt necessitatem motionis divinae ad omnes et ad singu– los actus salutares, sed dicunt hanc motionem non esse necessario su– pernaturalem. Sic Van der Meersch, qui citat pro sua sententia Cajeta– num, Soto, Molinam, Bellarminum, Terrien, Billot, Pignataro et Ko– nings _(5). Nostra tamen sententia communior est apud theologos; defenditur enim a Sto. Bonaventura, Aegidio, Capreolo, vasquez, Suarez, Ripalda, (2) Op. cit., pag. 184. (3) BoYER, op. cit., pag. 102. (4) De Gratia et libero arbitrio, lib. 6, c. 15, n. 49. (5) VAN DER MEERSCH, De gratia divina, n. 338, in DTC., art. Gráce, col. 1678 sqs.; CAJETANUS, in I-II, q. 109, ª· 9; SOTO, De natura et gratia, lib. 3, c. 4; MoLINA, Concordia, q. 14, a 13, disp. 4 et 8; TERRIEN, La grace et la glorie, t. 1, lib. 3, c. 5; t. 2, lib. E, c. 5; BILLOT, De gratia Christi, th. 5, parag. 2; De virtutibus infusis, th. 7; PIGNATARO, De Gratia, pag. 127; KONINGS, De Gratia divina, pag. 26.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz