BCCCAP00000000000000000000548
358 DE GRATIA CHRISTI, th. 7, n. 448-451 448. Ratione theologica.- Resurrectio a peccato potest esse sive perfecta sive imperfecta seu inchoata. Atqui neutra est in potestate hominis mortui per peccatum. Ergo horno non potest suis viribus resur– gere a peccato. Resurrectio imperfecta, seu inchoata, plures supponit actus salutares fidei, amoris, spei, poenitentiae. Atqui ad omnem actum salutarem ne– cessaria est gratia. Ergo ... Resurrectio perfecta consistit in r-eparatione malorum quae per pec– catum fuerunt in anima introducta, macula scilicet, deordinatio volun– tatis, et reatus poenae. Atqui nihil potest fü::ri ab homine sive ad tol– lendam maculam, quae fit pcr gratiam sanctificantem; sive ad delendum reatum poenae, quippe qui solus offensor potest culpam rcmittere. Er– go ... (12). Momentum hujus quaestionis.-Inde apparet quod nema potest sibi peccati remissionem promittere, nec proinde timorem peccandi excute– re, dicendo postea hujus peccati esse poeniturum; poenitebit enim si Deus poenitentiam ei benigne concesserit. § III. -DE POTENTIA VOLUNTATIS AD AUGMENTUM IN BONO SALUTARI JAM INCEPTO. THESIS 7.•: Horno justus indiget gratiis actualibus ad omnes et ad singulos actus salutares eliciendos, tam scilicet ad bonum salutariter agen– dum, quam ad quodcumque peccatum salutariter vitandum. 449. Connexio materiae.-In thesibus praecedentibus probatum est ad omnes et ad singulos actus salutares requiri non tantum moraliter, sed -etiam physice et absolute gratiam Dei, sine qua nihil in ordine ad vitam aeternam fieri potest; speciatim autem contra Semipelagianos probavimus ipsum initium fidei fuisse gratuitum, utpote a libera Dei voluntate, non vero ab uniuscujusque meritis dependens; ipse igitur Deus est qui in nobis et sine nobis opus justitiae incipit. 450. Status quaestionis.- Nunc autem quaeritur: Utrum horno sta– tim ac justu.s efficitur per collationem gratiae sanctificantis, Deo amplius jam non indigeat, sed potius, ipse habitibus supernaturalibus instructus perficere et ad finem usque consummar-e valeat- Respondemus in thesi, dicendo homin-em justum, praeter gratiam sanctificantem, adhuc indi– gere auxilio Dei supernaturali. tam ad bonum salutare agendum, quam ad malum salutarit€r vitandum; hinc apparebit quam vere dicat Apos– tolus Paulus: «Quis enim te discernit? Quid habes quod non accepis– ti?» (1). 451. Quid ab omnibus Theologis hac in re admittatur.-Theologi omnes libenter tria haec admittunt: (12) I-II, q. 109, a. 7. (1) I ad Cor., 4, 7.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz