BCCCAP00000000000000000000548

DE NECESSITATE GRATIP-~, th. 6, n. 446--447 357 ejus adjutorio hominem credere, sperare, diligere aut poenitere posse, sicut oportet, ut ei justijicationis gratia conferatur, a. s.» (5). 447. Probatur ex Sacra Scriptura.- Stus. Paulus in Epistola ad Ro– manos, c. 1-3, luculentissime probat tum Gentiles tum Judaeos in iram Dei incurrisse: Gentiles quidem, quia «cum cognovissent Deum, non si– cut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in co– gitationibus suis, et obscuratmn est insipiens cor eorum». Quapropter permisit Deus ut abominanda scelera commisissent, quibus corpora sua dehonorata fuere ... Judaeos autem, quia eadem patrant ipsi quae in aliis audacter im– probant. Unde in capite 3 recte et logice concludit Apostolus: «Causati enim sumus Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse, sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam, non est intelligens, non est requirens Deum ... Omnes declinaverunt .. (6). Nunc autem, quomodo tum Judaei tum Gentiles justificationem ac– quirent?... ; S'eu quomodo a p-eccato resurgent? An fortass-e per leg-em mo– saicam secundum quod ejus praeceptis accomodant eorum opera et mo– res? An fortasse per adirüpletionem legis naturalls, quam etiam Gentes habent in suis cordibus insculptam? -Absit, sed per gratiam Christi, «quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo» (7) «Justitia autein Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes, qui credunt in eum; non enim est distinctio. Omnes peccaverunt et egent gloria Dei. Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu ... » (8). «Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus le– gis. An Judaeorum tantmn Deus? Nonne et Gentium? lmmo et Gen– tium» (9). Constat igitur quod neque Judaei •ex observantia legis mosaicae, ne– que gentiles ex adimpl-etione legis naturalis justificari possunt apud Deum. Requiritur enim gratia Dei, quae sola mortuos resuscitare et peccatores reviviscere valet. 2.º) Et ha-ec Sti. Pauli doctrina etiam in aliis Epistolis inveniturc; sic ad Gal.: «Si enim per legem justitia, ergo gratis mortuus est Chris– tus»; ac si dic-eret: si p-er observantiam legis homines justificantur, ad quid tune mors Christi? Nonne inutilis et supervacanea dicenda fo– ret? (10). 3.º) Haec eadem doctrina rursus continetur in illis verbis Sti. Pe– tri ad Judaeos: «Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri» (11). (5) DENZINGER, 813 et 793. (6) Acl Rom., 3, 9. (7) !bid., 3, 20. . (8) !bid., 3, 22 sqs. (9) !bid. 3, 28. (10) Ad Gal., 2, 21. (11 ) Act. Apost., 4, 12.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz