BCCCAP00000000000000000000548
356 DE GRATIA CHRISTI, th. 6, n. 444-446 lutar-es absolute est necessaria gratia Dei, etiam ad hoc erit necessaria: ut horno, qui peccatum commisit mortale, resurgat a peccato, quando– quidem resurrectio a peccato multas actus salutar-es supponat. Status quaestionis.- Quacritur igitur in hac thesi utrum ille qui commisit aliquod peccaturn mortale, quo proinde amisit gratiam sanc– tificant-em, possit sine auxilio Dei a peccato resurgere; negative res- pondemus in thesi. · 445. Explicatio tenninorum.- «Resurgere a peccato» non est idem ac cessare a peccato: «non est idem, ait Stus. Thomas, resurgere a pee– cato quod cessare ab actu peccati; sed resurgere a peccato est reparare hominem ad ea quae peccando amisit» (1). Aliis verbis, cessare a peccato nihil aliud audit nisi abstinere a ma– lis et peccaminosis operibus; quod tune etiam habetur quando aliquis quamlibet action-em rnalam omittit. Sed resurgere a peccato idem est ac reparare mala quae per peccatum fuerunt in anima introducta, macula scilicet, qua anima decor-em amittit; corruptio naturae, qua deordinatur voluntas; reatus voenae, quo quis mer,etur damnationem aeternam. Resurrectio a peccatis potcst considerari in duplici instanti: a) In motu initiali ad resurrectionem, et consistit in eo quod vo– luntas incipit retractare suum peccatum, poenitet, dolet... b) In perfecta acquisitione gratiae sanctificantís, per completam 11eparationem, et consistit in eo quod anima rursus suam amicitiam atque divinam filiationem acquirat per infusionern gratiae sanctificantis. Adversarii.-Sunt Pelagiani, ut per se patet. 446. Censura.- Est doctrina de fide definitq in: Concilio Arausicano: «Nullus miser de quacumque miseria liberatur nisi qui Dei misericordia praevenitur, sicut dicit Psalmista: Cito an– ticipent nos misericordiae tuae, Domine; et illud.; Deus meus, miseri- cordia ejus pr31eveniet me» (2). · «Natura humana, etiamsi in illa integritate, in qua est condita, permaneret, mlllo modo seipsam, creatore non adjuvante, servaret; un– de, cum sine Dei gratia salutem non possit custodire, quam accepit, qua– modo sine Dei gratia poterit reparare quod perdidit?» (3). Concilio Tridentino: «Si quis dixErit hominem suis operibus, quae vel per humanae naturae vires vel per legis doctrinam fiant, absque di– vina per Jesum Christum gratia posse justificari coram Deo, a s.» ( 4). «Si quis dixerit sine praeveniente Spiritus Santi inspiratione atque (1) I-II, q. 109, a. 7. (2) DENZINGER, 187. (3) DENZINGER, 192. (4) DENZINGER, 811.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz