BCCCAP00000000000000000000548
DE NECE.SSITATE GRATIAE, th. 6, n. 443-444 355 2. 0 ) Sed absit quod in nostra sententia nulla inveniatur propositae quaestioni satisfactoria et vera explicatio; nam si Deus omnes omnino homines vult salvos fieri, omnibus etiam gratias ad hoc · necefsarias et sufficientes largitur, quibus, si bene utantur, fidem obtinebunt; confer ubi de distributione gratiae. Instant: Sed tune Deus non effugit notam acceptatoris personarum, cum ali– quos in infidelitate relinquat, alias vero ad salutem perducat; dum in sententia Semi– pelagianorum omnia sibi perfecte cohaerent: Deus enim unicuique dat secundum opera ejus: si conatur sese disponere, dat ei gratiam; si vero non conatur, aequum est ut neque Deus aliquid pro ipso faciat. Rcspoi.deo : Objicientem prosus nescire in quo consistat personarum acceptio. «Dicendmn est quod duplex est datio: una quidem pertinet ad justitiam, qua scilicet aliquis dat alicui quod ci debetur; et circa tales dationes attenditur personarum ac– ceptio. Alia est datio ad liberalitatem pertinens, qua bCilicet gratis datur alicui quod ei non debetur; et talis est collatio munerum gratiae, per quam peccatores assumun– tur a Deo, et in hac donatione non habet locum personarum acceptio, quia quilibet absque injustitia potest de suo dare quantum vult. et cui vult» (30); ubi igitur nulla intervenit justitia, sed mera liberalitas, ibi non datur personarum acceptio. Nunc autem, quod Deus det nobis gratias, pertinet ad justitiam, an potius ad meram ipsius liberalitatem? Ad liberalitatem, respondebis, ni fallar. Ergo Deus po– terit tune dare de suo quantum vult et cui vult, quin incurrat in acceptationem personarum. Instant: Sed videtur quod Deus dare debeat gratiam non tantum ex mera libe– ralitate, sed etiam ex justitia. Ergo dando uni plus quam alteri, personarum acceptor esse convincitur. Nam Deus elevavit hominem ad finem supernaturalem, ad cujus consecutionem necessaria est necessitate physica et absoluta gratia Dei; si enim Deus dat finem. debet etiam, et quidem ex justitia, media necessaria elargiri. Ergo non tantum ex liberalitate, sed etiam ex justitia, debet conferre gratias ad finem consequendum. Respon.deo dicendo quod Deus omnibus dat auxilia, saltero remate sufficientia ad .':alutem, nec potest a Deo plus a nobis exigi; si vero uni plus quam alteri donet, non certe ad justitiam, sed ad liberalitatem pertinet, et in hoc, quia nullius jus vio– latur, personarum acceptio non est. At notare etiam debes Deum in prima hominis constitutione omnibus dedisse gratiam sanctificantem, quam Adamus, peccando, omnibus etiam amisit; nunc au– tem, post Adam, peccatum, nihil nobis ex justitia debetur, nisi supplicium et poena; quod autem Deus rursus det gratias, ad meram Iiberalitatem ipsius pertinet. Si tamen a me quaeras cur, post peccatum originale, Deus aliquibus det plus quam aliis, si omnes aequaliter peccatores sumus, quid respondeam? Id quod Apos– tolus scribit: «o hamo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? An non llabet potestatem figulus luti ex eadem massa /acere aliud quidem vas in honorem, ctliud vero in contumeliam? ... » (31l. § II.-DE POTENTIA VOLUNTATIS AD MALUM SALUTARITER REPARANDUM THESIS 6.ª: Horno lapsus nullo modo potest a peccato resurgere sine gra– tia Dei. 444, Connexio materiae.- Haec thesis implicite saltero continetur in thesibus praecedentibus, in quibus probaturo est quod ad orones et ad singulos actus salutares, etiaro ad initium fidei, necesse est ut Deus homini adjuvet, illumque illustret ac moveat in ordine ad vitam aeternam consequendaro; si igitur ad orones et ad singulos actus sa- (30) II-II, q. 63, a. 1, ad 3. (31) Ad Rom., 9, 20.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz