BCCCAP00000000000000000000548

354 DE GRATIA CHRISTI, th. 5, n. 443 Domine ... aspirando praeveni... a te s1:.mper incipiat et per te coepta finiatun,. 443. Objectiones.-Objectio l.•: In multis locis sacrae Scripturae prima pars in negotio salutis homini tribuitur: «Hominis est praeparare animam, et Domini gubernare linguam» (23). «Cor hominis disponit viaJn suam, sed Domini cst dirigere gressus ejus» (24). «Petite et dabitur i:obis; quaerite et invcnietis; pulsate et apcrietur vobis» (25). «Vcllc adjacet mihi, pcrficere autem bonum non im·enio» (26). Ex his igitur testimoniis clare admodum videtur constare quod initium salutis ab homine sit repetendum; animae enim praeparatio, cordis dispositio, oratio, pul– satio, pia voluntas... ab homine fieri debent. Ergo positio nostra, contra Pelagianos et sempi-pelagianos, est falsa. Respondeo cum Mazzella: «Quando aliquis effectus pertinet ad plures causas, ex ScripturarUJn more, modo uní tribuitur, modo alteri, quin caeterae excludan– tur; immo non semper commemorantur omnes, quia supponuntur iam cognitae. Fi– des, conversio, opus salutare pertinent tum ad Dei gratiam, tum ad liberum arbi– trium; hinc modo huic, modo illi tribuitur, ita tamen ut ex analogía Scripturarum utrumque requiratur. Quando ergo dicitur : «hominis esse praeparare animam», «appropinquare Deo»..., distinguendum est: eum gratia, quae illum praevenit et ad– juvat, concedo; sine gratia, nego» (27). Dicendum est praeterea quod textus ad Romanos, 7, 18, non est ad rem, quan– doquidem ibi agatur de impossibilitate servandi totam legem naturalem; sensus enim est quod hamo lapsus vellet legem naturalem servare, sed tot impedimentis et concu– piscentiis invenitur veluti obstrictus et irretitus ut illa observare non possit; sed ibi non agitur de operibus salutaribus. Huic testimonio nihilominus totis viribus nitebantur adversarii Sti. Augustini. Objectio 2.ª: Quod est absolute impossibile nequit a Deo praecipi. Atqui Deus praecipit ut nos convertamur ad ipsum: «Convertimini ad me, et ego convertar ad vos» (28). Ergo conversio ad Deum debet esse homini possibilis. Respondeo: Dist. majar.: Quod est absolute impossibile nequit a Deo precipi, concedo ; quod est absolute impossibile sine gratia, possibile vero cum gratia, nego. Explicatio: Revera Deus urget homines ut quam cito ad ipsum convertantur; nunc autem etiamsi id homini lapso, suis viribus relicto, absolute sit immpossibile, potest tamen. immo et debet, gratiam a Deo petere, qua mediante, jam fieri potP,St id quod ante fieri nequibat. Objectio 3.ª: Deus «omnes hornines vult sali;os fieri et ad agnitionem veritatis venire» (29) ; ideoque et ad vitam aeternam. Sed impo. 0 sibile est quod ad salutem aliquis sine fide perveniat. Si igitur fides est donum Dei, ita ut nullas habeat in ea partes liberum uniuscujusque arbitrium, quomodo explicari potest quod multi inflde– lium in umbra mortis relinquantur? In sententia Semipelagiana optimam haec quaes– tio habet soluticmem, nullam vero in sententia nostra. Ergo nostra dereliquenda est. Respondeo: 1. 0 ) Etsi nulla in nostra sententia inveniretur hujus difficultatis so– lutio, non esset adhuc nostra sententia dereliquenda, quandoquidem multa sunt ra– tioni nostrae impervia, quae velo manent occulta; nec indicium bonae solutionis tnde apparet si facilem des alicui quaestioni obscurae explicationem, immo valde ti– mendum est ne quae sunt, atque erunt, necessario obscura, plu.s aequo clariora reddantur. (23) (24) (25) (26) (27) (28) (29) Prov., 16, l. Ibid. Mt., 7, 7. Ad Rom., 7, 18. Op, cit., pag. 206: et concillum Tridentinum rem ita explicat : «Cum dl– citur : Convertimini ad, me, et ego convertar ad vos, libertatis nostrae ad– monemur. cum respondemus: Converte nos, Domine, et convertemur, Del nos gratia praeveniri confitemur». DENZINGER, 797. Zach., 1, 4. Ad Tim., 2, 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz