BCCCAP00000000000000000000548

DE NECESSITATE GRATIAE, th, 5, n. 441-442 353 tatem, si non sumus idonei cogitare aliquid ex nobismetipsis, sed suf– ficientia ex Deo est, profecto non sumus idonei credere aliquid quasi ex nobismetipsis, quod sine cogitatione non possumus, sed sufjicientia nostra qua credere incipiamus ex Deo est» (15). e) «Cum metu et tremare vestram salutem operamini. Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere» ( 16). d) «Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepis– ti? ( 17). «Qua praecipue testimonio, ait Stus. Augustinus, etiam ipse con– victus sum, cum similiter errarem putans jidem, qua in Deum credi– mus, non esse donum Dei, sed a nobis esse in nobis» (18). Constat igitur ex Sacra Scriptura quod in negotio salutis non tan– tum ipsum augmentum et. complementum, sed etiam ipsum initium sit a Deo, «qui operatur in vobis et v :lle et perficere» ( 19). 442. Ex Patribus.- Unum tantum testimonium adducemus, Stum. scilicet Joan. Chrysostomum, quem, uti supra notatum est, semi-pela– giani inter suos sequaces enumerabant; verum ,est quod Stus. Joann. Chrysostomus magni aestimaret liberum arbitrium ejusque vigorem contra Manichaeos multis propugnaret; certissimum nobis videtur Stum. Doctor,em doctrinam catholicam in his testimoniis defendere: «Nec fides est ex nobis. Nam si non venisset, si non vocasset, qua– modo potuissemus credere? Quare nec fidei donum est nostrum, sed Dei, non ex operibus... Hoc ipsmn est Dei donum, ne quis glorietur ut nos gratos efjiciat circa gratiam... » (20). Et alibí, commentando verba illa Apostoli: «Quis enim te discernit», haec habet: «Sccl esto sis laudanclus et certe habeas gratiam; sed neque sic oportet superbia efferri, quippe qui non ex te habes sed a Deo ac– cepisti... Non enim merita tua haec sunt, sed Dei gratia ... » (21). Ex precibus Ecclesiae.- Hoc argumentum proponit Concilium Car– thaginense. et pastea eo usus est Caelestinus I; orationes enim Ecclesiae 1deam christianam nobis praebent circa aliquam veritatem. Jamvero saepe saepius in Ecclesia Dei prec,es funduntur pro infidelibus, peccato– ribus pagams. ut Deus det eis fidem, resurrectionem a peccato, illustra– tionem, motiones; paucis verbis, ut Deus eos ad se convertat, secundum illud Jeremiae: «Converte me_ et convertar, quia tu Dominus Deus meus. Postquam enim convertisti me, egi pocnitentiam» (22); fides igitur datur a Deo, nec est fructus virium naturalium. Sic in oratione quam saepe repetimus: «Actiones nostras, quaesumus, ( 15) PL., 44, 962. (16) Ad Phil., 2, 12. (17) J ad Cor., 4, 7. (18) De praedestinatione sanct., c. 3, n. 7; PL., 44, 964; Journel, 1981. ( 19) Ad Phil., 2, 12. (20) PG., 62, 33; cfr. etlam hom. 69 in Mt., n. 2; PG., 58, 650. (21) PG., 61, 97; cfr. in Gen., hom. 25, n. 7; PG., 53, 228; PEscH, op. cit. n. 99; cfr. LERCHER, op. cit., n. 260, obj. 6; cfr. et!am BoULARAND, La venue de l'homme a la foi d'apres Saint Jean Ghrysostome (Roma, 1939), 153-164. (22) Jer., 31, 18. MAN. THEOL. D0GM.-llI.-24

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz