BCCCAP00000000000000000000548
352 DE GRATIA CHRISTI, th. 5, n. 439-441 tomum, sed etiam Theophilactum, OecumeniUm, Clementem Alexandr., Origenem, Damascenum, aliosque Patres Graecos inter semi-pelagia– nos enumerant. Doctrinae catholicae defensores fuerunt hac in re Stus. Augustinus, Stus. Prosper, ejus discipulus, et Stus. Fulgentius l8). Hermes negavit necessitatem gratiae ad eliciendam fidem theoreti• cam, quam tamen ipse non existimavit actum salutarem .(9). 440. Censura.- Est doctrina de fide definita in pluribus Conciliis: Conc. Arausicanum: «Si quis sicut augmentum ita etiam initium fidei ipsumque credulitatis affectum, qua in eurn credirnus qui justi– ficat irnpiurn et ad (re) generationern sacri. baptisrnatis pervenimus non per gratiae donurn, id est per inspirationem Sancti Spiritus corri– gentern voluntatem nostrarn ab infidelitate ai1 fidern, ab irnpietate ad pietatern, sed naturaliter nobis inesse dicit, Apostolicis dogrnalibus adversarius probatur beato Paulo dicente: Confidirnus quia qui coepit in vobis bonurn opus, perficiet usque in diern Christi Jesu» (10). Confer -etiam canon€s 179, 180, 181 ejusd€m Concilii. Rursus haec doctrina definita est in Conc. Tridentino (11); et in sess. VI, cap. 5 ita legitur: «Ipsius justificationis exorclium in adultis a Dei per Jesurn prae– veniente gratia surnendurn esse, hoc est ab ejus vocatione, qua nullis eorum existentibus rneritis vocantur» (12). 441. Prnbatur ex Sacra Scriptura. l.º) Argumento generali.-Hoc argumentum desumi pot-est ex thesi pra€cedenti in qua abunde proba– tum est nihil esse in potestate nostra quod positiv-e conducat ad sa– lutem. Jamv€ro initium fidei est actus salutaris positive conducens in vi– tam aeternam. Ergo non €st in nostra pot,estate ... 2.º) Argumento speciaH. a) Nema potest venire ad. me nisi Pater qui misit rne, traxerit ezqn» ( 13). Jamvero in contextu, «venire ad rne» idem est ac credere in Christum. Ergo ut aliquis credat in Christum necessaria est tractio Patris, n€c sufficiunt miracula, nec ipsa praedi– catio Christi. b) «Non quod sufficientes sirnus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est» (14). Quae v.erba ita com– ID€ntatur Stus. Augustinus: «Attendant hic, et verba perpendant qui putant ex nobis esse fidei coepturn, et ex Deo fidei esse supplernenturn! Quis enirn non videt prius esse cogitare quam credere? Nullus quippe credit aliquid nisi prius cogi– taverit esse credendum... Quod. ergo pertinet ad religionern atque pie- (8) STtrs. AUGUSTrNus, De praedestinat. sanct., PL., 44, 953 sqs.; De dono perse– verantiae, PL., 45, 993 sqs.; STtrs. PaosPER. (9) Damnata est ejus sententia in conc. vaticano, DENZINGER, 1789, 1791, 1814. (10) DENZINGER, 178. (11) DENZINGER, 813. (12) DENZINGER, 797. (13) Joan.. 6, 45-47. (14) II ad c_or., 3, 6.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz