BCCCAP00000000000000000000548

350 DE GRATIA CHRISTI, th. 5, n. 437-438 Nunc autem haec quaestio jam ante Pelagium haernticam habue-– rat solutionem, quae tamen manifesta reddita non est usque ad con– troversiam pelagianam; in hac enim id conatus erat Stus. Augustinus defendere: quod gratia data non erat propter merita nostra, sed ex li– bera Dei dispensatione pendebat; quod tam fortiter propugnare visus est ut ad solam divinam electionem et praedestinationem totum salu– tis humanae negotium revocare videretur. Hinc ortae sunt duae sententiae: una extrema, altera quae mediam voluit incedere viam; illa enim defendebat totum concedendum esse gra– tiae, ita ut nihil in salutis negotio cooperaret liberum hominis arbi– trium; est error praedestinatorum; alia vero sententia aliquid voluit gratiae, aliquid vero concedere libero hominis arbitrio; quare dicebat; initium salutis, id est. voluntas illa qua quis vult credere, est a libero arbitrio; actus vero fidei, quo quis revera credit in Deum, a gratia; quod igitur incipit homo, perficit gratia. Sic enim quaestioni antea propositae facile inveniebatur solutio: ideo multi infideles in tenebris infidelitatis manent, quia, proposita qua– dam gratia externa, nullum conatum adhibent, eam vel negligunt vel respuunt; e contra, alii ab infidelitate ad fidem Christi veniunt, quía salutem viribus suis desiderant ac volunt; sic igitur apparet quod Deus non -est personarum acceptor. Statim autem ac horno infidelis vult credere, datur ei gratia quae est necessaria ad actus salutares, qua remittuntur peccata ... Hanc doc– trinam hoc exemplo illustrabant: aegrotus semetipsum sanare non va– let, sed certe potest desiderare sanitatem, medicum vacare, medicinam: petere; quod si faciat, sanitas non pendebit ab aegroti vocatione, sed a medicina ei a medico collata. Pari igitur modo, natura humana, post peccatum original•e, est infirma; potest tamen sanitatem velle, potest invocare caelestem m€dicum et ab ipso m€dicinam quaernre; operatio salutis non homini, sed caelesti medico tribuenda est; at sanatio non fuisset ubtenta, nisi ipsi aegrotus eam vellet. 438. Quid sit initium fidei.- Sci-endum est €X tractatu de Fide quod ad actum formalem fidei multa requirantur: requiritur primo actus in– tenectus judicantis veritatem propositam esse credendam; requiritur se– cundo, actus voluntatis imperantis intellectum ut actum formalem fidei eliciat; tandem intellectus elicit actum formalem fidei theologicae, quo credit, in veritatem propositam propter auctoritatem Dei r,evelantis. Uti. patet, antequam intellectus actum fidei eliciat, adesse debet quae– dam bona voluntas seu quaedam animi affectio bona ad credendum; haec bona dispositio voluntatis appellari solet pius credulj,.tatis affectus, quem ponebant Semi-pelagiani in potestate naturae. «In quo consistit, ait Mazzella, illud initium justitiae et salutis, quod Semi-pelagiani solí naturae tribuebant? -- Consistit in eo quod homo ad gratiam obtinendam, absque gratia desiderat, quaerit, pulsat, orat, conatur illam obtinere» (3). (3) MAZZELLA, op, cit., pag. 197.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz