BCCCAP00000000000000000000548

DE NECF:SSITATE GRATIAE, th. 5, n. 435-437 349 e) De gratia interna absolute nece¡;¡saria, nam absolute dicitur: «Nema potest venire ad me... » 435. Ex Patribus.- Apodicticum etiam et omnino infallibile confi– citur hac in re argumentum ex Patribus; nam Pelagiani gratiam ex– ternam praedicationis Evangelii, revelationis... libenter admittebant; Patres vero istius insufficientiam totis viribus docebant; ideo damna– tus est Pelagius, non quia admiserit gratiam externam, sed quia neces– sitatem gratiae internae negaverit (31). Stus Augustinus: «Qui credunt, praedicatore jorinsecus insonante, intus a Patre audiunt atque discunt» (32). «Nolite putare quemquam aliquid discere ab homine. Admonere pos– sumus per strepitum vocis nostrae; si non sit qui doceat, inanis est strepitus noster... Ubi illius inspiratio et unctio non est, forinsecus ina– niter perstrepunt verba» (33). Stus. Gr-egorius: «Nisi Spiritus Sanctus cordi adsit audientis, otio– sus est sermo doctoris. Nemo ergo docenti homini tribuat, quod ex ore docentis intelligit, quia nisi intus est qui doceat, doctoris lingua in va– cuum laborat ( 34). II.--DE POTENTIA VOLUNTATIS AD INITIUM FIDEI IN SPECIALI. THESIS 5.ª: Etiam ad initium fidei requiritur gratia Dei interna. 436. Connexio m,ateriae.-Argumenta, quae in thesi pra-ecedenti at– tulimus, hoc luculentissime probant: quod nihil possimus nos operari in ordine ad vitam aeternam sine gratia Dei interna; seu aliis verbis, quod ad omnes ,et ad singulos actus salutares physice et absolute re– quiratur gratia Dei, et quidem interna. Cum initium fidei sit actus sa– lutaris, abstinere possemus in prarsenti a demonstranda hac absoluta necessitate speciatim pro ipso, nisi speciales fuissent hac in re adver– sarii, specialemque proinde ac magis determinatam mererentur refuta– tionem (1). 437. In quo consistat Sem,i-pelagianismus.- Quaestio, quae fere semper est ab humano intellectu proposita, est haec: Quomodo et qua ratione explicare possit quod multi infidelium gratiam fidei recipiant a Deo caeteraque alia dona quae consequuntur et concomitantur, et alH multi in tenebris infidelitatis relinquantur? ... Nonne dicit Apostolus Panlus Deum acc-eptatorem personarum non esse? «Non enim e¡;¡t ac– ceptio personarum apud Deum» (2). (31) (32) (33) (1) De tota hac quaestione cfr. LERCHER, op, cit., n. 245-255. Clrca Stum. Augustinum, cfr. LERCHER, op, cit., n. 253. In EJJist. Joan., 3, 13 ; PL., 35, 2004. Cfr. de hac quaestione BERAZA, op. cit., pag. 164 sqs.; HUARTE, op. cit., pag. 138; MAZZELLA, OP. cit., pag, 192 sqs.; VAN DER MEERSCH. op. cit.• pag. 50 sqs. (2) Ad Rom., 2. 11.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz