BCCCAP00000000000000000000548
348 DE GRATIA CHRISTI, th. 4, n, 433-434 Ex analogia.-Duplex est ordo rerum: naturalis videlicet et super– naturalis; sicut igitur in ordine mere naturali Deus est auctor cujus– libet motus. ita et in ordine supernaturali Christus est auctor cujusli– bet actus quomodolibet tendentis in íinem supernaturalem; et sicut repugnat in ordine naturali actus sine influxu Dei Auctoris naturae, ita (et a fortiori) repugnat in ordine supernaturali actus sine influxu Christi Auctoris gratiae. Pars 2.ª: Et quidem requiritur gratia Dei interna. 434. Probatur ex Sacra Scriptura. «Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. !taque neque qui plantat est aliquid, ne– que qui rigat, sed qui incre1n.entum dat, Deus» (28). Loquitur in hoc loco Apostolus de fructu praedicationis, et sub me– taphora plantationis et irrigiüionis luce meridiana clarius ·exponit ne– cesitatem gratiae internae ad opera salutaria. Praedicatio enim et frri– gatio sunt gratiae externae, qua,e tamen nihil juvant nisi Deus det incrementum; Deus igitur ulterius debet operari ut Apostolorum opera externa aliquod producant bonum salutare. b) «Nema potest venire ad me, nisi Pater, qui mi_si.t me, traxerit eum» (29J. Si quis contextum consideret, statim animadvertet sermonem esse in hoc loco ele fide in Christum, quam, dicit ipse Christus, nemo asse– quetur nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; praeter sermonem et prae– dicationem Christi, immo ,et praeter miracula quae ipse tune patrarat, Patris tractio est omnino nec-essaria, ita ut sine ea nemo credere possit in Christo. Sed in quo consistat illa tractio Patris, ad fid-em omnino nec-essa– ria? -- Ipse Christus declarat: «Est scriptum in Prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis enim qui audivit a Patre et didicit, venit ad, me»; ac si dic<eret: nec-es– sitas gratiae internae, qua vos indig-etis ut in me credatis, praeannun– tiata jam erat in Isaia Propheta, quando dicit: Et erunt omnes docibiles Dei; et quidem hoc praecise accidit vobiscum, quandoquidem ego doceo vos, nec adhuc in me creditis; requiritur adhuc ut Patrem meum au– dia tis et ab eo discatis; nam ille qui «aud,ivit a Patre et didicit, venit ad me» (30). Ex quo loco ita potest facil-e argumentari: Agitur: a) De actu salutari. nam venire ad me idem est ac venir-e ad fi– dem, seu credere in Christum. b) De gratia interna, nam tractio Patris nihil aliud potest signifi– care nisi necessitatem alicujus specialis illuminationis et motionis prneter eam quae jam habetur per pra,edicationem externam. miraculo– rum patrationem... (28) J ad Cor., 3, 7. (29) Joan., 6, 44. (30) Joan., 6, 45.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz