BCCCAP00000000000000000000548
DE NECESSITATE GRATIAE, th. 4, n. 432-433 347 At hanc calumniam nullan prae se ferre vel veritatis apparen– tiam, inde apparet quod Stus Augustinus, necessitatem gratiae contra Pelagianos semper et ubiqu,e propugnans, non ex suo fundo, sed ex antiquitate christiana bene sibi nota (melius profecto quam nostris adversariis) eruit doctrinam. Dicit enim ipse: «Ad curam nostram existimo pertinere, non so– lum Scripturas sanctas et canonicas adversus eos testes adhibere ..., ve– rum etiam de sanctorum litteris, qui eas ante nos fama celeberrima et ingenti gloria tractaverunt, aliqua documenta proferre... ut admo– neantur qui putant istos (Pelagianos) aliquid dicere quemadmodum de his verbis ante nova istorum vaniloquia, catholici antistites eloquia di– vina secuti sunt; et sciat a nobis rectam et antiquitus fundatam catho– licam fiaem adversus recentem Pelagianorum haereticorum praesump– tionent perniciernque defendí.,> Et alibi contra Julianum citat undecim Patres, «caeterosque socios et participes eorum, insuper et universam Ecclesiam» (24). Audiatur Stus. Ireaneus: «Quemaclmodwn oleastcr inserta, substan– tiam quidem ligni non amittit, qualitatem autem fructus immutat, et aliud percipit vocabulum, jam non cleaster, sed fructífera oliva exis– tens edicitur: sic et hamo per fidem insertus, et assumens Spiritum Dei, substantiam quiclem carnis non amittit, qualitatem autem fructus operum immutat, et aliud accipit vocabulum, significans illam quae in melius est transmutationem; jam non caro et sanguis, sed. hamo spiri– tualis existens edicitur. Quemadmodum autem rursus oleaster, si non percipiat insertionem, perseverat inutilis suo domino per suam sylves– trent qualitatem, et quasi infruct1wsum lignum exciditur et in ignem mittitur; sic et hamo non assumens per fidem spiritus insertionem, per– severat hoc es.se quod ante erat: caro et sanguis existens, regnum Dei haereditate possidere non potcst» (25). Stus. Leo Magnus: «Dicente enirn discipulis suis Domino: Sine me nihil potestis /acere, dubium non est horninem bona agentem ex Deo habere et effectum operis et initium salutis» (26). 433. Ratione theologica.- Actus salutares sunt illi qur proxime ad justificationem, remate vero ad vitam aetern·am conducunt. Jamvero ínter actum et finem adesse debet proportio; finis autem est superna– tmalis, actus vero a natura sola eliciti numquam excedunt limites suae naturae. Ergo natura non potest, nec umquam poterit, actus salutares elicerf' sine gra tia. «Ea enim, ait Stus. Thomas, quae sunt ad finem necesse est fini ess,e proportionata. Si igitur horno ordinatur in finem qui ejus facultatem· naturalern excedit, necesse est ei aliquod auxilium divinitus adhiberi supernaturale, per quod tendat in finern» (27). (24) Cfr. hoc argumentmn patristicum plene evolutum apud LERCHER, op. cit.• n. 253. (25 ¡ Adv. haer.• 5, 10, 2; PG., 7, 1148 sqs. (26) Journel, 2200. (27) Contr. Gent., lib. 3, c. 148; I-II, q. 109, a. 5.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz