BCCCAP00000000000000000000548

DE NECESSITATE GRATIAE, th. 4, n. 431 345 «Si unus pro ornnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est Christus» (15). «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto non potest in– troire in regnum Dei» (16). «Et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, cu– jus gratia estis salvati, et conresuscitavit... Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis; Dei enim donum est, non ex operibus, ut ne quis glorietur. Ipsius enim sumus factura (poiema), creati in e hristo J esu» ( 17). Jamvero ille qui est mortuus, non potest facere actus vitae; ille qui renasci debet, nequit sibi ipsi dare vitam; ille qui nondum est natus, nequit esse causa suae existentiae. Sic igitur invenimur nos in ordine ad actus salutares; nihil a nobis fieri potest sine gratia Christi, qua renascimur ad vitam, qua convivi– ficamur et veluti recreamur. 2.º) Argumento positivo: «Ego smn vitis vera, et Pater meus agrícola est. Omnem palmitem in me non f erentem fructum, tollet eum; et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus af– ferat... Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, 'nisi man– serit in vite, sic nec vos nisi in me manseritis. Ego sum vitis, et vos palmites; qui manet in me et ego in ea, hic fert fructum nrnrtum quia sine me nihil potestis /acere» ( 18). Explicatio textus. In hoc textu aperte distinguuntur Pater (agrícola), Christus, (vitis) et nos (palmites). Inter Patrem et Christum aliqua, etsi vaga, indicatur relatio, qualis scilicet invenitur agricolam ínter et vitem; distinctius vero indicatur relatio existens ínter vitem et pal– mites; nam cum vitis et palmes ejusdem speciei et naturae sint opor– tet, eo ipso innuitur s,ermonem esse de Christo qua homine, eamdem habe:r:ite nobiscum naturam humanam, propter illam divinitatis et hu– manitatis mirabilem unionem in unitate personae. Agitur praeterea de influxu quem Christus qua horno ,exserit nobis ut fructum aff.eramus, idque exemplo vitis clare admodum illustratur, quae suum palmitibus instillat humorem atque succum ut fructus af– ferant; sed bene notare debes quod in textu agatur de influxu quem solus Christus, et non Pater, exercet in palmites; quo satis indicatur sermonem esse in hoc loco non de concursu generali et ordinario quem Christus ut Deus simul cum Deo Patre erga omnes creaturas derivat, sed de influxu, a Christo qua homine, nobis instillato, 1rtediante sua humanitate. Iste influxns, seu humor vitalis, est ipsa gratia capitis et Mediato– ris, quae ad nos palmites descendit «sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron» (19), et «sicut ros Hermon qui descendit in montern Sion» (20); gratia, quam Christus qua horno deri- (15) JI ad Cor., 6, 14. (16) Joan., 3, 6. (17) Ad Eph., 2, 6 sqs, (18) Joan., 15, 1-5. (19) Ps. 132, 2 t?O) /bid.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz