BCCCAP00000000000000000000548

344 DE GRATIA CHRISTI, th. 4, n. 430-431 Conc. Arausicano: «Si quis per naturae vigorem bonum aliquid quod ad salutem pertinet vitae aeternae cogitare ut expedit, aut eligere, sive salutari ( salvari), id est, evangelicae praedicationi consentire, posse confirmat absque illuminatione et inspiraiione Spiritus Sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati, haeretico falli– tur spiritu, non intelligens vocem Dei in Evangelio dicentis: Sine me nihil potestis /acere» ( 10). Conc. Tridentino: «Si quis dixerit sine praeveniente Spiritus Sane– ti inspiratione atque ejus adjutorio hominem credere, sperare, et dili– gere aut poenitere posse, sicut oportet, ut ei justificationis gratia con– feratur, a. s.» (11). b) Quod haec necessitas sit absoluta, physica, dici debet saltem theologice certum. Liceat nobis in pmesenti a P. Huarte recedere, quando ait hanc éen– suram esse de fide definitam praescindendo tamen a determinatione gratiae requisitae, «secundum quod praescinditur a gratia actuali vez habituali; quia documenta Ecclesiae loquuntur generatim de necessi– tate gratiae, nulla facta distinctione ínter actualem et habitualem» (12), nam Ioquitur Concilium Trid&ntinum de necessitate praevenientis Spi– ritus Sancti inspirationis, de aliquo adjutorio «ut ei justificationis gra– tia conferatur»; quod luce clarius refertur tantum ad gratiam actua– lem, nec ullo modo referri potest ad habitualem. Concilium igitur Tridentinum _(in aliis res obscurior videtur) deflni– vit necessitatem gratiae actualis internae ad salutariter operandum, ad operandum scilicet sicut oportet ad vitam aeternam. Conc. Vaticanum hanc definitionem paraverat: «Si quis dixerit na– turae rntionalis facuztatem sine divina per Jesum Christum gratia suf– ficere ad aliquod opus bonum, quod ad justitiam et vitam aeternam disponat, a s.» ( 13). Pars l.ª: Ad omnes et ad singulos actus salutares requiritur physice et abso– lute gratia Dei. 431. Probatur ex Sacra Scriptura. 1. 0 ) Argumento negativo: a) In Sacra Scriptura saepissime dicitur hominem lapsum in omni– moda versari impotentia in ordine ad salutem, ita ut nihil agere, nihil desiderare, nihil, cogitare possit horno ad vitam aeternam conducens. «Eramus natura filii irae» (14), id est, jam ab ipsa generatione iram Dei provocamus, quia sub peccati jugo opprimimur. b) 'Ideo iram Dei sustinere cogimur, quia post Adami peccatum su– mus velut mortui; debemus tamen vivif.icari, ad novam vitam renasci, immo et recreari per gratiam Christi: (10) DENZINGER, 180. (11) DENZINGER, 813; cfr. etiam 811 et 812. (12) HUARTE, op, cit., pag. 121. (13) CL., 7, 566. (14) Ad Eph., 2, 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz