BCCCAP00000000000000000000548

DE NECESSITATE GRATIAE, th, 4, n. 429-430 343 Nunc autem, possibilitatem, ajebat Pelagius, accepimus a Deo in ipso instanti creationis, estque hoc sensu verum donum Dei; voluntas ta– men et actio solí homini tribuenda sunt. <<Possibilitatem, scribebat Augustinus, voluntatem, actionem, tanta curavit subtilitate distinguere, ut quandocumque legimus vel audimus divinae gratiae adjutorium confiteri, ut a malo declinemus bonumque faciamus sive in lege et doctrina, sive ubilibet constitllat, sciamus quid loquitur, nec erremus aliter eum intelligendo quam sentit. Scire quippe debemus quod nec voluntatem nostram, nec actionem divino adjuvari credít auxilio, sed solam possibilitatem voluntatis atque operis, quam solam in his tribus nos habere affirmat ex Deo; tamquam hoc sit infir– mum quod Deus ipse posuit in natura; caetera vero duo quae nostra esse voluit, ita sint firma et fortia et sibi sufficientia, ut nullo indi– geant ejus auxilio; et ideo non adjuvet ut velimus, non adjuvet ut aga– mus, sed tantummodo adjuvet ut velle et agere valeamus» (6). Secundo, coepit nostrum líberum arbitrium nostramque naturam va– care gratiam, non alía de causa nisi quia sine ullo merito nostro nobis a Deo dantur; sic catholícos decipiebat et notam haereseos vitare exis– timabat. Tertio, admisit quasdam gratias externas, praedicationem videlicet, revelationem, passionem et mortem Jesu Christi. .. , quibus líberum arbi– trium posset facilius facere ·ea quae ipsi a Deo praecipiebantur. Quarto. Cum catholici magis ac magis Pelagianam haeresim oppug– narent et premerent, cumque, et maxime, Papa Zosimus per Epístolas ipsos coarctaret, tandem aliquando aliquam gratiam admisisse vidEntur; hoc tamen ultimum a multis theologis fortiter negatur. Quod non admiserint gratiam internam voluntatis fere ab omnibus theologis admittitur; quoad intellectum, res magis est incerta (7). Id quod maximopere inculcabant Pelagiani, his verbis continetur: Gratia non datur ad posse, sed ad facilius facere; illud enim est in nos– tra potestate. «Ad hoc dedit Deus gratiam suam hominibus, ut quod facere juben– tur per liberum arbitrium, facilius implere possint per gratiam; velo facilius, remo difficilius, et tamen remo itur; jumento facilius, pedi– bus difficilius, sed tamen et pedibus pervenitur» (8). 430. Censura. a) Thesis est de fide definita quoad utramque par– tero contra Pelagianos in Conciliis Milevitano, Arausicano et Trident.ino: Conc. Milevitano: «Item placuit, ut quicumque dixerit, ideo nobis gra– tiam justificationis dari, ut quod /acere per liberum .arbitrimn jube– mur, facilius possimus implere per gratiam, tamquam et si gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere divina mandata, A. S. De frnctibus enim mandatorum Dominus loque– batur. ubi non ait: sine me difficilius po'testis /acere, sed ait: sine me nihil potestis /acere» (9). (6) De Gratia Christi, c. 5; PL., 44, 363; cfr. BILLUART, De Gratia, in h. l. (7) Cfr. BERAZA, op. cit., pag. 151; BOYER, op. cit., pag. 18; BILLUART, t. 3, pag. 1-13. Cfr. G. DE PLINVAL, Pelage. Ses scrits, sa vie et sa reforme (Lau– sana, 1943); HEDDE-AMANN, Pelagianisme, in DTC., 12, 657-715. (8) Apuct MAZZELLA, OP. cit., pag. 172. (9) DENZINGER, 105.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz