BCCCAP00000000000000000000548
342 DE GRATIA CHRISTI. th. 4, n. 428-429 5. 0 ) Pelagianismus. Error tamen hac in re celeberrimus est Pelagia– nismus, qui saeculo V Romae ortus, statim sub anathemate est ab Ec– clesia Dei in pluribus Conciliis confixus (3). 429. Doctrina Pelagii.-Principium, a quo tota de necessitate gra– tiae doctrina catholica dependet, est E:levatio hominis ad ordinem su– pernaturalem et existentia peceati originalis; gratia in praesenti sta– tu rationem habet medicinae, qua sanatur vulnus quod naturae huma– nae ab Adamo, patre omnium viventium, inflictum est; per gratiam non tantum vulnus sanatur, sed etiam horno ad pristinum statum su– pernaturalem, amicitiae scilicet cum Deo, restituitur; haec est doctrina catholica quam omnes fere paginae Veteris et Novi TestamE:nti uno ore proclamant, quamque tota retro attestatur Traditio. Si quis igitur unum alterumve dogmatis punctum infitietur aut in dubium revocet, necesse habebit aut necessitatem gratiae penitus ne– gare aut ejus necessitatem exaggerare. Nunc autem, utrumque negavit audax Pelagius; negavit, inquam, elevationem hominis ad ordinem supernaturalem, et asseruit dona pro– toparentibus a Deo concessa esse humanae naturae prorsus debita; ne– gavit praeterea existentiam peccati originalis, dicendo peccatum Ada– mi nihil nobis nocuisse, nisi quatenus, peccando, malum dedit nobis exemplum; concludere igitur debebat Pelagius hominem nunc nasci cum iisdem viribus, cum iisdem donis, ac proinde in eodem statu, in quo versabatur in ipso instanti creationis; poterat tune suis viribus natura– libus totam legem naturalem observare. Ergo etiam nunc potest. Pote– rat tune suis viribus naturalibus salutariter agere, vitam aeternam me– reri, immo ,et consequi, sine uno auxilio naturae superaddito. Ergo etiam nunc haec omnia sine una omnino gratia potest incipere et ad finem usque perficere. Gradus doctrina.e Pelagii.-Ad magis particularia descendendo, theo– logi quatuor distinguere solent gradus doctrinae Pelagii; in quo, obiter notare debes. magnum suspicari licet falsitatis et erroris indicium, quan– doquidem unum debeat aedificio superaddi ne in ruinam totum labatur. Primo igitur Pelagius, viribus corporis potius quam animae consulens (erat enim fronte pinguis, robusta cervice praeditus, latosque humeros gestans) (4), docuit sufficientiam liberi arbitrii ad omnes actus, etiam salutares, immo et meritorios vitae aeternae. En quomodo Stus. Augus– tinus Pelagianos loquentes introducat: «Ipsi fecimus nos, id est, ut justi essemus; justos nos libera voluntate fecimus. Quando conditi sumus, liberum arbitrium accepimus. Ut ergo justi simus, libero id arbitrio agi– mus. Quid adhuc Deum invocamus, ut justos nos faciat, quod habemus in potestate, ut nos ipsi justos faciamus?» (5). · Ut autem hoc primum punctum doctrinae Pelagii recte intelligas, scire debes tria fuisse a Pelagianis acute distincta: possibilitatem vide~ licet, voluntatem et actionem; possibilitatem, qua quis potest esse jus– tus; voluntatem, qua quis vult esse justus; et actionem, qua quis re– vera est justus. (3) TrxERONT, Histoire des dogmes, t. 2, c. 11; PouRRAT, La spiritualité chrétien– ne, c. 5, pag. 195 sqs.; c. 7., pag. 270 sqs, (4) Orosius. (5) Cfr. STUS. AUGUSTrNUS, De Gratia Christi, c. 4; PL., 44, 362.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz