BCCCAP00000000000000000000548
DE NECESSITATE GRATIAE, th. 4, n. 427-428 341 tiae actualis in ordine ad justificationem obtinendam; et dicimus quod natura humana non potest, siv-e est ex se impotens, ad illos eliciendos; indiget proinde gratia Dei, et quiden interna. Requiritur, id est, gratia est simpliciter necessaria, ita ut sine ipsa actus salutaris dari nequit. Physice et absolute, ita ut in hoc ordine salutis nullus actus sa– lutarls de facto elici possit sine influxu gratiae. Gratia interna, ,est illud auxilium supernaturale, quod a Deo imme– diate producitur in facultatibus nostris internis, puta intellectu vel voluntate; non tamen requiritur ut independenter ab omni objecto ex– terno producatur. Ut autem omnem aequivocaitionem removeas, sciendum est quod sta– tim ac audis bonam praedicationem vel legis piam lectionem, exsurgunt in mente quidam motus sancti, sanctae et piae cogitationes et affec– tiones in voluntate in ordine ab bonum faciendum et ad malum vitan– dum; istaE tamen motiones non sunt gratiae internae, sed externae, quia naturaliter exsurgunt, secundum scilicet leges psychologicas, ni– hilque in eis reperitur quod sit ultra exigentias naturae. Sensus igitur nostra,e thesis iste est: aliqua gratia Dei, et quidem interna, ita est nec,essaria necessitate physica -et absoluta ut natura, suis viribus naturalibus relicta, nullum actull1- salutarem facere possit, nam gratia interna non tantum requiritur ut actus salutaris facilius fieri possit, sed ut actus simpliciter fiat. 428. Adversarii.-1. 0 ) Philosophi Gentiles, qui putabant vitam bea– tam r suo utique modo intellectam) propria virtute acquirendam fore; de ipsis dicit Stus. Augustinus: «Omnes philosophi hujus rnundi hoc ve– hementer egerunt ut putarentur vez putarent sibi beatam vitarn virtute propria vozuntatis efficere» (1). 2. 0 ) Multi Judaei, de quibus haec habet ipse Stus. Augustinus: «Ad Testamentum autem Vetus, quod est Agar, illi pertinent, qui, cum acce– perint legem sanctam et justam et bonam, putant sibi ad vitam litte– ram posse sufficere, et ideo qua fiant factores legis, divinarn misericor– diam non requirunt, sed ignorantes Dei justitiam, et suam justitiam uolentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti» (2). 3. 0 ) Citantur praeterea Gnostici in saeculo II, Orígenes in III, et Theodorus Mopsuestenus in IV. 4. 0 ) Sociniani, Armeniani et Rationalistae recentiores, qui non tan– tum necessitatem gratiae sed etiam ejus possibilitatem totis viribus in– fitiari conantur; et sane, logicE omnino procedunt; negant finem homi– nis supernaturalern, negant ipsius aeternam beatitudinem; negare de– bent proinde media, quae nos existimamus necessaria ad praedictum finem adipiscendum. (1) Epist. 86, n. 37; PL., 33, 830. et in De natura deorum scribit MARCUS TULLIUs CICERO : «Vlrtute recte gloriamur. Quod non contingeret, si id donum a Deo, non a nobls, haberemus... Num quis, quoct bonus vir esset, gratias diis egit umquam?» Lib. 3, c. 36, n. 87. (2) Epíst, 177, n. 14; PL., 33, 770; cfr. SUAREZ, De Gratia, proleg. 5, c. l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz