BCCCAP00000000000000000000548
340 DE GRATIA CHRISTI, th. 4, n. 426-427 § I.-DE POTENTIA VOLUNTATIS AD BONUM SALUTARE INCIPIENDUM In hac re duplex agitabitur quaestio, una generalis et universalis, de potentia scilicet voluntatis ad actus salutares in generali contra Pe– lagianos; alia vero specifica et particularis, de pot,:mtia videlicet volun– tatis ad initium fidei, contra Semi-pelagianos. I.-DE POIENTIA VOLUNTATIS AD Acrus SALUTARES IN GENERAL!. THESIS 4 •· Ad omnes et ad singulos actus salutares physice et absolute re– quiritur gratia Dei, et quidem interna. 426. Connexio materiac.- Usque modo actum est de morali impo– tentia in qua versatur homo ad bonum faciendum adque malum vitan– dum, et quidem in ordine mere naturali; haec moralis impotentia se– quela est peccati originalis, non igitur per se homini annexa, sed per accidens; agnovimus enim in homine lapso potentiam physicam ser– vandi legem naturalem, vincendi tentationes graves, diligendi Deum amore effectivo, ac tot ac tantis impedimentis et laqueis veluti oper– tum hominem invenimus, ut iste non pos.sit actu suam exserere virtu– tem naturalem. Nunc autem in thesi praesenti et in sequentibus potentiam physi– cam honüni lapso negamus, fatemurque proinde in ipso impotentiam absolutam et physicam eliciendi suis propriis viribus naturalibus ac– tus salutares, conducentes scilicet ad vitam aeternam, ad initium fidei et ad resurrectionem a peccato. 427. Explicatio terminorum. Ad omnes et ad singulos actus salutares. Actus salutarís ,est me quo horno vel proxime vel remote ordinatur ad vitam aeternam; proxime ordinatur, quando horno justificatus actus elidt meritorios vitae aeternae: remate, quando hamo, adhuc peccator existens, actus elicit sub influxn gratiae actualis, quibus disponitur ad justificationem cbtinendam; sic actus fid.ei, spei, poenitentia,e. quos eli– cit peccator antequam justiií.cetur, actus sunt salutares, quibus proxi– me disponitur, non quidem ad vitam aeternam, sed ad primam justi– ficationem; sed, uti patet, actus ille, per quem proxime disponitur ad justicationem, remate disponit ad vitam aeternam. Bene igitur distinguas necesse .est actum salutarem et actum me– ritorium; omnis enim actus meritorius est -etiam salutaris, sed non omnis' actus salutaris est e'tiam m.eritorius. Actus igitur salutaris est ille quo homo peccator sese disponit ad justificationem obtinendam; actus vero meritorius est ille qui proprie hominem jam justificatum conducit ad salutem, seu quod ídem est, ad vitam aeternam. Nos in praesenti loquimur de actibus salutaribus, de illis nempe qui justificationi praecedunt, quosque elicit peccator sub influxu gra-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz