BCCCAP00000000000000000000548
DE NECESSITATE GRATIAE, th. 4, n. 424-425 339 Respondeo: Duplex est hujus loci Sti. Pauli interpretatio: sunt enim qui d!cunt verbum ((naturaliter» significare vires naturales; sed testimonium restringunt ad observantiam aliquorum praeceptorum; sensus igitur esset, quod gentes aliqua prae– cepta legis naturalis observarent, et quidem suis viribus naturalibus, non tamen omnia. Alii tamen, !luce Sto. Tlwma, verbum naturaliter dicunt significare cognitionem naturalem, quam etiam Gentes habent legis naturalis, ita ut iste sit sensus: Gen– tes, quae non habent legem positivam vel scriptam sicut Judaei, habent tamen le– gem naturalem in suis cordibus insculptam, quamque cognoscunt. Non dicit Apostolus utrum gentes totam legem quam, natura duce, cognoverunt, aut ejus partem, obser– vaverint, utrum scilicet per vires naturae, aut per vires gratiae (41). Haec interprdatio longe conformior est contextui sacro, eaque sequenda est; in ea nulla est difficultas. 425. Scholion: De natura gratiae ad observantiam totius legis uatu– ralis requisitae.- Secundum ea, quae modo dicta sunt, aliqua requiritur gratia ut natura humana possit diu servare totam legem naturalE:m, saltem quoad substantiam operum; hoc ab omnibus theologis concedi– tur, et concedi debet; omnes praeterea in eo conveniunt quod non re– quiratur gratia entitative supernaturalis, sed quod sufficiat gratia mere natura/is, qua scilicet sanetur vulnus liberi arbitrii per peccatum ori– ginale ,nflictum. Utrum tamen revera tale auxilium mere naturale detur, an potius omne auxilium a Deo in praesenti ordine providE:ntiae concessum sit entitative supernaturale et quoad substantiam supernaturale, valde dis– putatur inter theologos; hanc ultimam sententiam totis viribus defen– dit inter alias Billot .(42). ART. III De potentia voluntatis ad bonum saluiare Potentia voluntatis considerari potest circa: a) bonmn salutare incipiendum; b) malum salutariter reparandum; e) augmentum in bono salutari jam incepto; d) perseverantiam in bono usque in finem; e) peccata venialia vitanda. Hinc, in distinctis paragraphis de his omnibus et singulis agendum nobis est. (41) Cfr. PRAT, La 1'heologie de Saint Paul, t. 1, pag. 270 sqs.; Hu ARTE, op cit., pag. 103, n. 56. (42) BILLOT, OP. cit., pag_ 82-86; nec aliter sentiunt BILLUART, diss. 3, ª· 6; SAL– MANTICENSES, disp. 2, dub. 6, 1: VAN DER MEERSCH, OP. cit., n. 88-89. Ali! tamen, ut SUAREZ, De Gratia, lib. 1, c. 24, n. 20 sqs.; BELLAR!UINU~, De gratia et libero arbitrio, lib. 5, c. 7; VAN NOORT, op. cit., n. 31; MAz ZELLA, op. cit., n. 384; JUNGMANN, op. cit., n. 132, sufficere contendunt auxilium in se mere naturale, supernaturale autem ratione madi qua datur illudque revera conferri a Deo. Cfr. HERVE, op. cit., pag. 140, n. 150.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz