BCCCAP00000000000000000000548
338 DE GRATIA CHRISTI, th. 3, n. 424 Nos certe admittimus in homine lapso potentiam physicam ad totam legem ob-– servandam; et ratio est quia adest in homine lap.so intrínseca proportio virium et facultatum ad faciendum ea quae nostram naturam non superant; at vero habemus– ne etiam potentiam moralem?... Auctores generatim distinctionem in praesenti statuunt et dicunt: habemus po– tentiam moralem ad lloc ve! ad illud praeceptum determinatum custodiendum, con– cedo; lmbemus potentiam moralem ad praeceptum aliquod ex serie legis naturalis, indetcrminate sumptum, custodiendum, ncgo. Hoc autem nihil aliud significat nisi quod omnia praecepta collective sumpta non possunt sine gratia servari (38). Ratio est haec: quia tandem aliquando aliquod occurret praeceptum quod talero ac tantam prae se ferat nostrae inconstantiae ac perversae inclin1:tioni difficultatem, ut, etsi voluntas sit libera et ad peccandum nullo modo determinata, peccato tamen consentiat. Instant: Si igitur salvatur libertas, non tamen salvari videntur sapicntia et boni– tas divina, quandoquidem admittere cogamur quamdam necessitatem peccandi, etsi vagam et indeterminatam, ut ajunt theologi. Jamvero haec necessitas peccandi, quamtumvis vaga et indeterminata, sapientiae ac bonitati divinae omnino repugnat. Et facile probatur, nam creare orones homines nece.ssitatos necessitate morali ad peccandum, idem est ac homines creare impossibilitatos ad suum finem assequendum. Jamvero ille, qui non potest suum finem assequi, infelix dici debet et est. Hoc autem repugnare sapientiae ac bonitati divinae nimis evidens est ut ulterius declaretur, Ergo... Respondeo: Conc. majar., sed disting. minar.: Repugnat ut Deus in statu na– turae purae hominem creet cum hac impotentia morali servandi praecepta legis na– turalis, concedo; in statu naturae lapsae, subdisting. : Repugnaret si Deus hanc impotentiam intendis.set, concedo ; si tantum permiserit, utpote sequelam peccati originalis, nego. Explicatio : Concedendum quidem est Deum non posse hominem creare mediis ad ejus finem consequendum necessariis destitutum; in statu enim naturae purae finis hominis in contemplatione Dei per speculum creaturarum reponeretur, atque ad illum capessendum observantia legis naturalis esset omnino necessaria ; cum ta– men natura humana, sibi ipsi relicta, non posset totam legem natur¡tlem observare, hanc impotentiam deberet Deus reparare per collationem alicujus doni sive adjutorii. At estne ídem dicendum, si Deus hominem creaverit in alío statu omnino su– pernaturali, a, quo ipse horno peccando cecidisset? Minime gentium, quantum ego saltem intelligo, nisi Deus praedictam impotentiam intendisset, non autem si eam permisisset consequenter ad peccatum quoddam ipsius hominis. Objectio 2.ª: Horno lapsus potest sine ulla gratia aliqua praecepta legis naturalis observare. Atqui per observantiam aliquorum praeceptorum habitus efformatur, quo magis ac magis horno in virtute roboratur. Ergo horno lapsus potest sine gratia... Respondeo: Conc. Major., sed disting. minor.: Per observantiam aliquorum prae– ceptorum habitus efformantur circa actus ejusdem .speciei, concedo ; circa orones actus diversae speciei, quales poni debent in vita hominis, nego. Objectio 3.ª: Horno in statu naturae purae posset servare totam legem naturalem. Atqui in tractatu De Deo Elevante defendimus naturam humanam easdem vires nunc habere ac ante peccatum originale. Ergn natura humana nunc potest observare sine ulla gratía totam legem naturalem. Respondeo: Easdem vires intrinsecas, concedo; extrinsecas, nego (39). Objectio 4.•: Dicit Apostolus quod Gentes naturaliter ea quae legis sunt, faciunt: «Gentes, quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt, faciunt» (40). Unde Gentes observant naturaliter, id est, suis viribus naturalibus, ea quae legis sunt. quod est contra nostra thesim. (38) Cfr. ea quae de simili quaestione, de potentia vitandi omnia peccata ve– nialia habet MAzZELLA, op. cit., pag. 234, n. 347. (39) Cfr. De Deo Elevante, th. 11.a. (40) Ad Rom., 2, 14,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz