BCCCAP00000000000000000000548

DE NECESSITATE GRATIAE, th. 3, n. 421-424 337 a) Affectivus, qui consistit in ipsa affectione voluntatis, qua dili– gitur Deus, sed adveniente difficultate, in aera veluti dissipatur. b) Effectivus, qui consistit non solum in affectione voluntatis, sed potius in operum exsecutione, etsi difficilium; est proinde amor Dei efficax. Super omnia. Loquimur proinde de amore appretiative summo, quo magis aestimatur Deus quam caetera omnia, immo magis quam seip– sum. 422. Adversarii.-Thesis sic intellecta eosdem omnino habet adver– sarios, eamdemque censuram. 423. Probatur.-Nec opus est ut argumenta repetamus, quia amor Dei eff.ectivus secum f.ert observantiam totius legis naturalis; si igitur horno lapsus non potest sine speciali Dei gratia totam legem naturalem servare, nec poterit Deum diligere super omnia amore effectivo (36). Alii tamen auctores, omnibus his praetermissis, utpote nimis evi– dentibus quaestionem institnunt de amare affectivo, et tune etiam in distinctas abeunt sententias (37). 424. Objectiones.-Objectio 1.a: Secundum ea quae modo dicta sunt in thesi, adest moralis impossibilitas observandi mandata legis ,naturalis, vincendi tentationes gra– ves, et diligendi Deum, et quidem quoad substantiam operum. Atqui quod non est in nostra potestate nequit esse nobis imputabile. Ergo transgressio legis naturalis nobis imputari nequit in peccatum. Respondeo: Dist. majar.: Adest moralis impossibilitas servandi mandata legis na– turalis collective sumpta, concedo; distributive sumpta, nego. Instant: Atqui si potest servare distributive omnia legis naturalis praecepta, po– terit eti2m adimplere totam collectionem praeceptorum. Ergo horno lapsus in ea, quam nos statuimus, morali impotentia non versatur quoad observantiam totius le– gis naturalis. Respondeo: Negando simpliciter instantiam, quia tam fragile est nostrum libe– rum arbitrium, ut tandem aliquando tentationi gravi occurrenti resi'iterere non valeat. Haec tamen est objectio quam Scotus sibi proponebat et ideo in sententiam nostrae thesi contrariam propendere videbatur; nam secundum ipsum non majar re– quiritur potestas ad totam collectionem mandatorum legis naturalis observandam, quam ad unum praeceptum praecisive sumptum, quandoquidem lex naturalis non proponatur nobis observanda in uno instanti, sed distributive, et quidem distinctis temporibus ; si igitur unum praeceptum possumus servare, custodire etiam possumus omnia collective sumpta. (36) (37) Ad rem el. BILLOT: {(Et circa hoc, primum omnimn nota eamdem esse ra– tionem de observantia totius legis et de dilectione Dei effectiva, id est, efficaci seu exsecutiva praeceptorum. Dicit enim Joannes : «Qui dicit se nosse Deum et mandata ejus non custodit, mendax est... Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei est» ... Quisquis ergo, supponitur non posse sine speciali auxilio universarn legem observare ad diuturnurn tem– pus, eodem modo ad diligendum Deum super omnia impar esse noscitnr, il!a nimirum dilectione efficaci de qua nunc sermo». Op. cit., pag, 72. Affirmativam sententiam tenent: CAJETANUS, in I-II, q, 109, a . .3; Scorus in III Sent., dist. 27, q, un.; MOLINA, Concordia, q, 14, a. 13, disp. 14 ;' Soro, De natura et gratia, lib. 1, c. 22; HURTER, t. 3, n. 66; PESCH, op, cit., n. 129; MAZZELLA, disp. 2, a. 7, n. 417; cfr. DTC., art. Grdce, col. 1586 sqs. Negativam tenent generatim Thomistae: BILLUART, diss. 3, a. 4; HuaoN, De Gratia, q, 2, a. 5; SUAREZ, De Gratia, lib. 1, c. 33; STUs. BELLARMINUS, De Gratia et lib. arbitrio, lib. 6, c. 7. Cfr. de hac quaestione BERAZA, op. cit., et HERVE, op, cit., n. 149, ubi rationes uniuscujusque sententiae breviter ex– ponuntur; SThS., De gratia, n. 47. MAN, THEOL, DOGM,-III.-23

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz