BCCCAP00000000000000000000548
DE NECESSITATE GRATIAE, th. 3, n. 415-418 335 bolo, cum mundo; aliis verbis, cum concupiscentia quae ad malum nos inclinat. Ex precibus Ecclesiae.- Ecclesia per suos ministros has et similes ad Deum fundit orationes: «Deus in adjutorimn meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina». vel: «Tua nos hodie salva virtute, ut in hac die ad nullum declinemus peccaturn, sed sernper ad tuarn justitiam faciendam, elo– quia nostra proceiant, dirigantur cogitationes et opera per Dorninum nostrum... » vel «Deus qui nos in tantis periculis constitutos pro huma– na seis fragilitate non posse subsistere ... » (31). Hoc argumentum, ad. quod saepissime contra Pelagianos recurrebat Augustinus, ideam praebet sensus Ecclesiae fideliumve christianorum, qm in tot tantisque hujus vitae periculis immersi, ad Deum omnium bonorum fontem, fideliter recurrunt. 416. Ratione theologica.--Ut horno lapsus posset diu totam legem naturalem observare, deberet cor ita habern firmatum ad bonum, et ad malum tam recurvum, ut appetitus inferior semper· et in omnibus parti superiori inserviret, et contra istum non reluctaret. Atqui post peecatum Adami istae conditiones in homine lapso impleri non possunt. Ergo horno lapsus non potest diu servare totam legem naturalem, ne quidem quoad substantiam operum (32). Pars 2.ª: Non potest sine gratia vincere tentationes graves. 417. Post e:1 quae modo diximus, pauca sufficiant ad hujus secun– dae partis €Xpositionem et probationem; si enim horno 'lapsus nequit suis viribus naturalibus totam legem naturalem din observare, nec po– terit omnes tentationes graves saepe ocurrentes superare; immo potius, ideo non potest diu totam legem naturalem servare, quia tentationibus hinc inde obvenientibus tandem aliquando succumbit. 418. Explicatio terminorum.- Tentatio est sollicitatio ad malum perpetrandum aut ad bonum omittendum. Potest esse gravis vel levis, prout major vel minor sit intensitas qua ad peccandum provocatur; nos loquimur de tentationibus gravibus. Gravitas tentationis. Fuerunt aliqui theologi qui fere mathematice gravitatem vel levitatem tentationis ob majorem vel minorem intensi– tatem, durationem, gradum deliberationis mensurare voluerunt; sed rec– te contra ipsos el. Beraza: «In hoc omnes isti auctores tempus et oleum perdiderunt. Nam gradus ten'tationis non possunt certa regula definiri, sed prudenti arbitrio judicandi sunt, maxirne per cornparationem ad eum qui tentatur» (33). (31) Orat. in Offic. Div.; Orat. ad Primam. (32) Cfr. hoc argumentum optime expositum apud BILLOT, op. cit., pag. 80; cfr. LERCHER, OP. cit., n. 190-197; iste tamen animadvertit hoc argumentum rationis concluslonem theseos suadere, non vero eam stricte probare, nam stricta et vera impotentia revelatione sola nobis constat. (33) Op. cit., pe.g. 206.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz