BCCCAP00000000000000000000548

334 DE GRATIA CHRISTI, th. 3, n. 414-415 Iege mosaica, quae praecipit bonum faciendum malumque vttandum; ip– se etiam confitetur perfecte cognoscere quid praecipiat, quid vero prohi– beat iex; immo, addit ips•e, bonum praeceptum volo, malum vetitum odio habeo. nec ipsum operari intendo; at, pro dolor!, concupistentiis agitar, venumdatus sum sub peccato: «Non enim quod volo bonum, lwc ago; sed quod odi malum, illud facio» ... «Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentís meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis» (28); haec lex, quae ipsum captivat, est concupiscentia in ejus membris residens, qua ejus voluntas ad bonum invenitur infirma et instabilis, ad malum autem semper inclinata et prona; quo fit ut legem non custodiat, contra legem operetur, reusque inveniatur gravis transgressionis legis. Ab hac infirmitate nonnisi gratia Dei potest libe:rari. Etsi in hoc loco loquatur Sanctus Paulus de observantia saLutari legis naturalis, ídem dicendum est de observantia mere naturali et ho– nesta, eo quod ratio hujus impossibilitatis sit concupiscentia, quae in utraque observantia eadem est. Nota bene.-Hunc locum interpretatus est Stus. Augustinus de homi– ne christiano jam justificato, seu sub gratiae imperio jam constituto; in hac interpretatione argumentum nostrum non minuere, sed potius crescere facile apparet; nam si horno justificatus, ut concupiscentiis resistat, gratia Dei indiget, quanto magis ille qui gratia Dei sanctifican– ti caret? 415. Ex Traditione.-Hoc argumentum suam habet in praesenti dif– ficultatem, non certe quia doctrina a Patribus propugnata dubia sit aut ambigua, sed quia difficile textus apud ipsos reperiuntur qui ad nostram rem pertineant. Patres enim, contra Pelagianos disputantes, necessita– tem gratiae propugnarunt ad observantiam legis modo supernaturali quoad substantiam. Attamen eorum mens aliquando sat clara apparet. Stus. Augustinus: «Doctrina quippe illa, qua mandatum accepimus continenter recteque vivendi, littera est occidens, nisi adsit vivificans spiritus» (29). Stus. Hieronymus: «Hoc est quod tibi in principio dixeram, in nos– tra esse positum potestate vel peccare vel non peccare, et vel ad bonum vel ad malum extendere manum, ut liberum servetur arbitrium; sed hoc pro modo et tempore et conditione fragilitatis humanae: perpetui– tatem autem impeccantiae soli reservari Deo et Ei, qui Ve1ibum caro factus carnis detrimenta et peccata non pertulit. Nec quia ad breve possurn, coges me ut possim jugiter. Possum jejunare, vigilare, ambulare, legere, psallere, sedere dormire; numquid in perpetuum?» (30). In omnibus igitur istis testimoniis loquitur de necessitate gratiae ad observantiam praec,eptorum naturalium simul ac supernaturalium; ratio, quae eorum impletioni obstat, est lucta cum carne, cum dia- (28) Ad Rom., 7, 23. (29) De peccat. meritis et remiss., lib. 2. c. 5, n. 5; De gratia et lib. arb., c. 16, n. 32 ; De spirit. et litt., c. 19, n. 32. (30) Journel, 1406.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz