BCCCAP00000000000000000000548

DE NECESSITATE GRATIAE, th. 3, n. 414 333 in cogitationibus suis, et commutaverunt gloriam Dei incorruptibilis in sirnilitudinem imaginis corruptibilis hominis, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori; quare permisit Deus ut seipsos deho– norarent et abnormia peccata committerent (20). Justificari etiam debent Judaei, qui Gentium judices sese praebent, at immerito, cum eadem scelera ipsi patrent quae in aliis increpent (21). Omnes igitur, concludit Apost0lus, cum Judaei tum Gentiles, pecca– verunt et egent gloria Dei: omnes justitiam accipiunt non ex operibus legis, sed ex fide et per fidem in Christum (22). Tune quaerit Apostolus: haec nova aeconomia salutis estne contraria aeconomiae Veteris Testamenti? «Legem ergo destruimus per fidem? (23). Absit, respondet ipse, et statim doctrinam supra propositam confirmat exemplo justificationis Abrahae, qui non ex operibus, sed ex fide justifi– catus est: <<Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justi– tiam» (24). Hujus justificationis effectus statim assignat, pacem nempe cum Deo per Dominum nostrum Jesum Christum (25), novam vitam a qua numquam excidere debemus (26), et liberatiOnem a servitute antiquae legis (27), quae tamen lex non erat mala, sed cognitionem praebebat praeceptorum, et vires non conferebat ad eorum observantiam; quare miserrimus est status Judaeorum sub lege mosaica versantium, nam mandata per legem agnoscunt nec possunt implere, quia, stimulis con– cupiscentiae agitati, vident meliora, sed pejora sequuntur. Tria igitur in hoc capite evolvit Apostolus: a) Quod Judaei sint sub lege Moysis, quae in se quidem bona est, sed vires non tribuit, quandoquidem hominem relinquat cum sola po– testate quam habet a natura. b) Quod stimulis concupiscentiae agitentur et sub hac tyrannide permaneant. e) Quod ab hac tyrannide nonnisi per gratiam Dei possint liberari. His igitur praernissis, en argumentum: Apostolus Paulus ait Judaeos, sub lege mosaica constitutos, non posse peccata declinare, quia stimulis concupiscentiae acerrime agitantur. Atqui concupiscentia obstat imple– tioni mandatorum quoad substantiam operurn. Ergo horno lapsus sine gratia Dei non potest ullo modo totam legem naturalem diu servare, ne quidem quoad substantiarr.. operum. Explicatio.- Quod apostolus loquatur in praesenti capite a vers. 14 usque in finem, non de se personaliter, sed de Judaeis legi mosaicae adhuc servientibus, ab omnibus nostris ,ex-egetis admittitur; nec ratio istius interpretationis a longe est repetenda, quandoquidem in praece– dentibus de ipsis fuit s,emper sermo; jamv,ero, ipse confitetur ,ess,e sub (20) Ad Rom., 1, 18-32. (21) Ad Rom., 2, 1-29. (22) Ibid., 3, 1-31. (23) Ibid., 3, 32 sqs. (24) Ibid., 4, 3. (25) Ibid., 5 sqs. (26) Ibid .. 6 sqs. (27) Ibid, 7, 1-7.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz