BCCCAP00000000000000000000548

DE NECESSITATE GRATIAE, th. 3, n. 410-412 331 Distributive talis, et est illa quae respicit actus singillatim sumptos, vel collective talis, quae respicit seriem quamdam actuum collect.ive sumptam. Concedimus in homine lapso potentiam physicam ad manctata legis naturalis perficienda, eo quod talia pra-ecepta ejus vires naturales non superent: adest enim proportio inter vires hominis lapsi et opera natu– ralia; sed negamus omnino ipsum haber.e potentiam moralem, et qui– dem stricte dictam et quoad seriem actuum collective sumptorum, prop– ter impedimenta quae hinc et inde contra legis naturalis observantiam cumnlantur Utrum denique haec impotentia sit antecedens vel consequens, controv-ertitur inter theologos (4). 411. Adversarii.-PeZagius, qui existentiam peccati originalis peni– tus infitians, docuit liberum hominis arbitrium omnia mandata ob– servare posse sine una omnino gratia; immo, non solum docuit in po– testate hominis esse actus ethice bonos facere, sed etiam actus salutares et meritorios vitae aeternae. Inter adversarios hujus theseos aliqui etiam Catholici enumerantur, quos tamen ab errare orones hodierni theologi immunes censent. Sic Seo– tus defenditur a Frassen (5); Malina ab ejus correligionariis (6). Suarez citat adhuc Gabrielem Et Durandum; immo nec desunt auctores qui ip– sum Stum. Thornam juniorem inculpent, quia in II Sent. (7) hominem posse totam legem naturalem diu observare docuisset; quam doctri– nam, ajunt isti theologi, retractaverit et emendaverit in Surnrna Theo– logica (8). Protestantes sunt etiam hujus theseos adversarii in quantum sta– tuunt impotentiam physicarn servandi legem naturalem. 412. Censura.- Fere omn-es theologi censuram Suarezii admittunt, qua e ita se habet: «Satis est dicere doctrinam hanc esse conclusionem theologicam adeo certam, ut contraria non solum sit jam temeraria, sed etiam errori proxima» (9). Boysr, S. J. vult hanc doctrinam -esse de fide catholica (10). Immo, aliqui Theologi, ut Billot et Perrone, dicunt hanc doctrinam esse non so– lum theologice certam, sed etiam de fide definitam, et quidem ai Ec– clesiae dogmata pertinsntem. En verba ipsius Billot: «Ideoque proposi– tio ista non solum est theologice certa, sed et fidei dogma, quia hoc per– tinebat ad haeresim Pelagianorum: quod dicerent hominem sine gratia posse facere omnia mandata divina, et quidem posse ea facere adhuc praescinriendo a modo meritorio vitae aeternae et pure ac simvliciter, sicut requiritur ad hoc ut peccatum non admi.ttatur» (11). (4) Cfr. LERCHER, De Gratia, n. 191. ( 5) Scot1ts Acaclemicus, t. 8, pag. 133. (6) Cfr. HUARTE, op. cit., pag, 94, in nota. (7) In II Sent., dist. 28, q. 1, a. 2 et 3. (8) Cfr. BILLUART, De Gratia, diss 3, ª· 6; SALMANTICENSES, dist. 2, n. 162, 196; GONET, disp, 1, n. 301; cfr. praeterea PORTALIÉ, in DTC., 1, 2535. (9) De Gratia, lib. 1, c. 26, n. 12; HUARTE, De Gratia Christi, n. 50. (10) Op. cit., pag. 62. (11) Op. cit .. pag. 75.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz