BCCCAP00000000000000000000548

330 DE GRATIA CHRISTI, th. 3, n. 410 ced€nti; sed negamus omnino ipsum hominem lapsum posse observare totam legem naturalem per longum tempus. Quid tamen per longurn tempus intelligi debeat, ex communi aesti– matione defini€ndum est. «Hoc autem «diu», ait Pesch, non potest us– que ad horam determinari; sed «diu» humano modo servaret legem qui per plures menses vel etiam annos eam. servaret.» ( 1). Sine gratia, id €St cum solo concursu Dei naturali generali; quaenam gratia requiratur, dicetur in Scdolion. Totam legem naturalem. Hanc thesim restringimus ad observantiam .solius Zegis naturalis, quam supponimus suffici€nter notam; secus non adess€t peccatum in ejus transgressione. Praecepta le gis possunt considerari vel distributive, vel collective; nos in thesi collectionem pra€ceptorum l€gis naturalis att€ndimus. Quoad substantiam operum. Duplex dari potest observantia legis rta– turalis, quoad substantiam scilicet et quoad modum. Actus fit quoad suastantiam, quando opus praeceptum materialiter ponitur, et quid€m secundum naturam rationalem; seu, quod id€m est, naturae humanae co:q.venienwm; sic quando das eleemosynam fine na– turaliter honesto. Actus fit quoad modum, quando opus praeceptum modo supernatu– rali et meritorio ponitur, non jam scilic€t propwr finem naturaliter ho– nestum, sed propter Deum, auctor-em ordinis supernaturalis (2). Hanc duplicem legis naturalis observantiam esse admittendam cons– tat ex damnatione sequentis propositionis Baji: «Celebris illa doctorum distinct.io, divinae legis mandata bifariam impleri: altero modo, quan– tum ad praeceptorum operum substantiam tantum; altero, quantum ad certum quemdam modum, videlicet secundum quod valeant operantem perducere ad regnum aetefnum, hoc est, ad rnodum meritorium, com– mentitia est et explodenda» (3). Dicimus igitur homin€m lapsum sine gratia non posse servar-e pcr ,longum tempus totam legem naturalem, non solum quoad observan– tiam supernaturalitatis op€rum (quod per se patet, €t pastea melius apparebit), sed ne quidem quoad substantiam operum. Restat igitur ut hanc impotentiam declaremus. Porro, impotentia de qua loquimur, non est impotentia physica, sed moralis. Impotentia physica, ut ex supra dictis constat, consistit in defectu facultatis et virium ad opus peragendum; impotentia vero moralis con– sistit in difficultat€ ad aliquid faciendum vel omittendum. quando ad– sunt tum facultates tum media; haec impotentia moralis pCÍtest esse late vel stricts dicta; prima est illa quae aliquando superari potest; secun– da est quae numquam superari potest; haec iterum potest esse: (1) Op. cit., pag 83. . . . .. (2) «ut praeceptum impleatur quoad substant1am operis, ait MAzZELLA. suffic1t ut actus habeat sm1.m bonitatem moralem; impleri autem dicitur praecep– tum etiam quoad modum si actu supernaturali et meritorio ponatur». Op. cit., pag. 250. (3) DENZINGER, 1161.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz