BCCCAP00000000000000000000548
DE NECESSITATE GRATIAE, th. 3, n. 408-410 329, cesse est ut, data hac Dei Providentia, Deus concurrat ad omnem ac– tum moraliter bonum cum auxiliis intrinsEce supernaturalibus (41). Nos tamen, sententiam theologorum longe communiorem sequentes, admittimus duplicem actuum humanorum speciem: actus scilicet salu– tares, sub influxu gratiae entitative supErnaturalis elicitos, quibus. justi vitam merentur aeternam,et actus mere naturales, qui viribus. naturae eliciuntur sine uno auxilio gratiae; isti proinde nec proxi– me nec remote disponunt ad justificationem, nec ullam dicunt relatio-– nem ad vitam aeternam. II.-DE POTENTIA VOLUNTATIS AD TOTAM LEGEM NATURALEM COLLEC-. TIVE SUMPTAM SERVANDAM. THESIS 3.ª: Horno lapsus non potest sine gratia diu servare totam legem na– turalem, ne quidem quoad substantiam operum; non potest vin– cere tentationes graves, neque diligere Deum super omnia amo– re effectivo. 409. Connexio materiae.- Cum in thesibus praecedentibus actum fuerit de potentia hominis lapsi ad v,erum cognoscendum et ad bonum in genere perficiendum, restat ut in hac thesi de ejus morali impo– tentia sermonem instituamus relate ad quaedam opera naturalia pe– ragenda. Status quaestionis.- In thesi superiori deinonstraviinus humanae na– tuiae non deesse vires ad operandum aliquod opus bonum mere natu– rale; nunc igitur qua-eritur utrum natura lapsa possit sine ulla omnino gratia omnia opera naturalia perficere, an, e contra impotens sit re– late ad aliqua; in thesi negamus hominem suis viribus naturalibus per– ficere posse tria: a) Servare diu, nempe per longum tempus, totam legem naturalem, b) Vincere tentationes graves. e) Diligere Deum super omnia amare qui dicitur effectivus. Pars l.": Non potest diu sine gratia servare totam Iegem naturalem. ne qui– dem quoad substantiam operum. 410. Explicatio terminorum.--Homo lapsus, scilicet in praesenti or– dine historico consideratus, legis naturalis bene conscius. Diu. Non negamus hominem sine gratia Dei posse ad breve tempu.s propria virtute quaedam opera 1egis naturalis, immo totam etiam Iegem naturalem, servare; quod caeteroquin apert-e concessimus in thesi prae- (41) En ejus verba : «Secunda ¡mrs nostrae sententiae tuetur ex lege et provl-. dentia supernaturali ad quemlibet actum virtutis moralis necessariam esse– gratiam theologicam et supernaturalem; scilicet, quia Deus elevans natu– ram rationalem in finem supernaturalem et in opera promoventia ad illurn Iege aeterna sua sancivit ut nullus naturae conatns in virtutis officium conferretur, quin voluntas creata praeveniretur auxilio intrinsece superna– turali)); cfr. A. ARBELOA, La doctrina de la predestinación y de la gracia ev• Juan Martínez de Ripalda (Pamplona, 1950).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz