BCCCAP00000000000000000000548
328 DE GRATIA CHRISTI, th. 2, n. 407-408 valet. Liberum orbitrium captivatum nonnisi ad peccandum valet» (36). Quid igitur dicunt Catholici hanc non e.sse veram doctrinam?... Respondeo: Textus allati non unam habent apud theologos interpretationem; probabilior tamen ea nobis videtur quae ad statum controversiae Pelagianos inter et Augustinum recurrit ut textus objectos solvat (37). Pelagius enim dicebat hominem post peccatum Adae easdem vires habere ac ante peccatum; quare poterat suis viribus non tantum actus moraliter bonos, sed etiam actus salutares, seu conducentes in vitam aeternam, perficere. Hinc nonnisi duplex actuum genus admittebat: actus videlicet bonos, qui ad salutem hominem ducunt, et actus malos, qui ab illa irremissibiliter avertunt. Hinc nullum admittebat peccatum veniale. quia viribus suis poterat quodlibet peccatum vitare, et quod vitari potest vi ipsius liberi arbitrii et non vitatur, maximum est peccatum mortale. Cum igitur Felagius non consideraret actus medios, nec Augustinus illos consi– deravit; quare dicere potuit liberum arbitrium de suo non ad bonum (scilicet saluta– re), sed ad malum tantum peragendum valere (38). 408. Scholion: De sententia P. Ripalda.-Celeberrima est hac in re sentemia P. Ripaldae, secundum quam possunt fieri aliqui actus mora– loter boni sine ulla omnino gratia superaddita; sed, ad rem quod atti– net, existimat praeclarus Theologus, nullum actum bonum de tacto perfici quin auxilio intrinsece supernaturali adjuvetur. «Duabus propositionisbus, ait ipse, totam controversiam dirimo. Pri– ma: Ex natura reí nulla gratia simpliciter seu theologica in Sacris Lit– teris et Patribus disputantibus contra Pelagianos contenta, ad aliquod bonum opus morale neccssaria est. Secunda: Ex lege et providentia supcrnaturali Dei, nullum opus virtutis acquisitae sine gratia theolo– gica et supernaturali fieri potest» (39). Quid sit a nobis dicendum. Haec sententia non potest dici simplicter falsa; inmmo multi sunt theologi qui eam vel sequuntur vel ejus saltem probabilitatem plane admittunt; alii neutrum defendunt, sed in sub– jiciendis crisi rationibus quae contra hanc sententiam afferuntur, im– morantur; sic Huarte, cujus haec sunt vErba: «Ut patet ex verbis qui– bus enuntiavimus propositionem, non contendinws sententiam Ripal– dae esse admittendam ut veram, neque etiam ut probabiliorem. Tantum volumus ostendere argumenta quae in contrarium adducuntur, rem non evincere; ideoque sententiam Ripaldae non solum catholice teneri pos– se, sed neque scientifice demonstrari falsam» .(40). Rationes, quilrns Ripalda nititur, nullo modo sperni possunt; haec est praecipua: Horno in hoc ordine Providentiae elevatus est ad ordinem intrinsece supernaturalem, ad visionem scilicet intuitivam Dei. Conve– nienter igitur a Deo statutum est ut horno in hunc finem tendat per quamlibet operationem moraliter bonam. Quia tamen nulla adest, nec adesse potest, proportio intEr actum moraliter bonum et finem super– naturalem, nisi actus me gratia intrinsece supernaturali elevetur, ne- (36) (37) (38) (39) (40) De spiritu et littera, c. 3, n. 6; Journel, 1729; Contr. duas episto!as Pela{l., lib. 3, c. 8, n. 24; Epístola 167, n. 6; 168, n. 47. Cfr. PESCH, op. cit., n. 146; PALMIERI, th. 21; HERVE, op. cit., n. 138: SThS., De Gratia, n. 46. Aliam solutionem tibi dabit el. Billot, qui ipsum textum considerat et acute notat quod non dicit : «líberu1n arbitrium non posse 111s1 peccare», sed «liberum arbitrium non valere nisi ad peccatum»; valere autem signi– ficat plenum robur habere; sensus igitur est: quod liberum arbítrium sine gratia plenum habeat robur ad peccandum. Sed hoc non impedit quominuq sine gratia Dei aliqua bona opera mere naturalia excercere valeat. Op. cit, pag. 71. De ente supernat., lib. 5, dist. 114, n. 110. HUARTE, De Grat-ia Christi, pag. 76.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz