BCCCAP00000000000000000000548
DE NECESSITATE GRATIAE, th. 2, n. 405-407 327 praestandum; virtualis enim intentio in actibus humanis ídem facit quod actualis» (31). Vides igitur Jansenium contentum esse virtuali intentione. qua om– nia opera nostra in Deum finem ultimum referantur. Advertas tamen nos in praesenti non intendere probare sententiam Augustiniensium confundi cum sententia Baji Et Jansenistarum, et hinc concludere velle illam non aliter ac istam esse ab Ecclesia damnatam, absit; solius enim Ecclesiae est aliquam sententiam definitive proscri– bere vel damnare; nos more arguentium, non vero definientium, argui– mus contra ipsos, et dicimus sententiam ipsorum non facile effugere ,posse censuram Ecclesiae contra Baj.anos latam (32). 406. Argumentum speciale contra Vasquez.- Cogitatio illa congrua non est aliquid indebitum toti naturae. Ergo non •est gratia; quapropter, etsi necessaria foret ad recte honesteque ag,endum, non adhuc seque– retur hominem ad quodvis opus naturaliter honestum peragendum indi– gere gratía. Ratio antecedentis in 1eo est quod recta constitutio naturae huma– na& exigit ut aliqua ejus individua non solum possint. V€rum etiam eli– ciant operationes suae naturae congru€ntes; secus enim natura huma– na pejoris esset conditionis quam natura,e irrationales. Quapropter di– cendum est praedictam cogitationem congruam esse quidem indebitam huic aut illi naturae, non vero toti naturae; ideoque gratiam vocari non poss€. 407. Objectiones.-Objectio l.ª: «Sive manducatis sive bibitis sive aliquid facitis, omnia in gloriam Dei facite» (33). Sed ad hoc ut omnia opera in gloriam Dei refe– rantur, necessaria est fides et caritas. Ergo ubicumque fides et caritas desint, opera nequeunt in Deum finem ultimum referri. Ergo omnia opera infidelium sunt mala. Respondeo: Omnia in gloriam Dei referri debent negative, quatenus scilicet nihil gloriae Dei contrarium peragatur, concedo ; positive, quatenus scilicet omnia debeant actualiter vel saltem virtualiter referri, subdisting.: necessario actualiter, nego; virtualiter tantum, adhuc subdisting. : et hoc de consilio, concedo; de prae– cepto, nego. Objectio 2.ª: <1Sine me nihil potestis /acere» (34). Ergo niqil perficere valemus viribus nostris; gratia enim ad omnia indigemus. Respondeo: Nihil in ordine ad salutem, concedo; nihil naturale, nego. Objectio 3.ª: In Concilio Arausicano dicitur: «Nema habet de suo nisi menda– cium et peccatum. Si quid autem habet hamo veritatis atque justitiae, ab illo fonte est, quem debemus sitire in hac eremo, ut ex ea quasi guttis quibusdam irrorati non deficíamus in via» (35). Et haec est ipsL,sima Sti. Augustini doctrina, cui fideliter adhaerere debent Ca– tholici omncs : «Neque liberv.m arbitrium, ait Augustinus, quidquam nisi ad peccandum valet, si lateat veritatis vía; ad justitiam vero, nisi divinitus liberatum adjutumque non (31) De statiL nat. lapsae, lib. 2, c. 20, ad finem. (32) Plum, si vis, cfr. apud BERAZA, HUARTE, loco cit. (33) J ad Cor., 10, 31. (34) Joan., 15, 5. (35) DENZINGER, 195.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz