BCCCAP00000000000000000000548

326 DE GRATIA CHRISTI, th. 2, n. 403-405 403. Probatur ex documentis Ecclesiae.- Damnatae sunt sequentes propositiones Baji et Quesnellii: «Liberwn arbitrium, sine gratiae Dei adjutorio, nonnisi ad peccan– dum valet» (26). «Pecc:ator non est líber nisi ad malum sine gratia Liberatoris» (27). «Sine gratia nihil amare possumus nisi nostram condemnatio– nem» (28). «Sola gratia Christi reddit hominem aptum ad sacrificium fidei; sine hoc nihil nisi impuritas, nihil nisi indignitas» (29) Ex his igitur propositionibus aliisque, quae brevitatis gratia omit– tuntur, hoc videtur saltem logice erui: quoj peccator sine gratia Li– beratoris, suis videlicet viribus, valeat aliquod opus bonum perficere. 404. Ex ratione theologica.- Repugnat quod natura rationalis nul– lum possit facere opus sibi consentaneum; concedendum quidem -est, {;t nos libenter concedimus in tractatu de peccato origmali, naturam hu– manam vi ipsius peccati originalis non parum fuisse infirmatam post– quam immane illud commisit peccatum; at negamus omnino hanc in– firmitatem vires ipsius intrinsecas attigisse; liberum hominis arbitrium attenuatum, at non exstincum fuisse, Concilia saepe attestantur; atte– nuatnm quidem, quatenus illis donis sup-ernaturalibus et pra,eternatura– libus, quibus ad bonum muniebatur, spoliatum est per peccatum; at nihil amisit in ejus elementis constitutivis et essentialibus ... «Quia tamen natura humana per peccatum non est totaliter corrup– ta, ut scilicet tato bono naturae privetur, potest etiam in statu natu– rae corruptae per virtutem suae naturae aliquod bonum particulare agere» (30). Si qua vero nunc adesset difficultas hoc opus particulare peragen– di, esset difficultas moralis quam natura experiretur in his operibus im– plendis propter difficultates hic et nunc suborientes. Sed facile respon– detur hanc difficultatem moralem, si revera -existit, sese extendere ad aliqua op-era, non ad omnia; quis enim serio audebit dicere diligere pa– i,entes, filios, pauperibus succurrere, aliaque multa hu,iusmodi naturae humanae esse difficilia, numquam oper-e complenda sine adjutorio gra– tiae? ... 405. Argumentum specia:le contra Augustinienses.-Secundum Au– gustinienses, ut aliquis actus naturalis sit moraliter bonus, requiritur ut referatur salt-em virtualiter ad Deum; sufficit tamen caritas imper– fecta et fides inchoata. Atqui haec est ipsissima doctrina Baji et Jan– senistarum. Ergo doctrina Augustiniensium non satis a sententia Baji et Jansenistarum recedit, ac proinde sustineri nequit. Prob. minar.: Adducendo testimonia Jansenii; ait enim iste: «Hoc autem in Augustini sententia, vel actuali vel virtuali intentione iá esse (26) DENZINGER, 1027. (27) DENZINGER, 1388, (28) DENZINGER, 1390. (29) DENZINGER, 1392. (30) STUS. THüMAS, l-II, q, 109, a. 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz