BCCCAP00000000000000000000548
DE NECESSITATE GRATIAE, th. 2, n. 400-402 325 ta vez legimus vez novimus vel audivimus, quae secundum justitiae re– gulam non solmn vituperare non possemus, verum etiam merito rec– teque laudamus» (20). Et alibi hoc clarissimum testimonium hab€t, quod frustra omnino infirmare studet Jansenius: «Caritas alia est divina, alia humana; alía est humana licita, alía illicita. Licita est humana caritas, qua uxor dili– gitur; illicita, qua meretrix vez uxor aliena... Licitani ergo caritatem liabete; humana est, s.ed , ut dixi, licita est. Non solum autem Iicita ut. concedatur, sed ita licita est, ut, si defuerit, reprehendatur. Liceat vobis humana caritate diligere conjuges, filias, diligere amicos vestros, diligere cives vestros ... Sed videtis istam caritatem esse posse et impiorum, id est. paganornni ... judaeorum, haereticorum...» (21). Stus. Hi-eronymus: «Multi absque fide et evangelio Christi, vez sa– pienter faciunt aliqua, vel sancte a parentibus obsequantur, ut inopi manwn porrigant, non opprimant vicinos, non aliena diripiant» (22). 401. Objectiones.--Objectio l.ª: «Sine fide impossibile est placere Deo» (23). Ergo infideles non possunt aliquod opus moraliter bonum facere, quo Deo placeant. Respondeo : Sine fide impossibile est placere Deo ad vitam aeternam, concedo ; secus, nego. Pides, ut ait Concilium Tridentinum, est humanae salutis initium, fun– damentum et radix omnis justificationis. Objectio 2.": «Omnc quocl non est ex fide, pcccatum est» (24). Responcleo: Omne quod non est ex fide, id est, ex conscientia certa, peccatum est, conceclo ; quod non est ex fide theologica, nego. Pars 3.ª: Horno lapsus potest aliqua oper¡i moraliter bona perficere absque u!la omnino gratia. 402. Status quaestionis.-Qua-eritur utrum horno lapsus sin-e ulla om-. nino gratia actuali n-ec habituali, seu agens s1üs viribus naturalibus, pos– sit agere aliquos actus naturaliter hon€stos, qui sint naturae rationali qua tali conformes. Respondemus affirmative. Censura.- Quod nulla omnino gratia r-equiratur ad aliquos actus mo– raiiter bonos perficiendos, -est propositio certa contra Augustinienses et Vasquez Cl. Huarte nimis fortasse rigide contra Augustini-enses proc€dit; ait enim: «Et quidem, ad Augustittienses quod attinet, dicendum videtur eos vix posse effugere damnationem contra Bajanos latam, ut in argu– mentis videbimus. Attamen contra eos nullis censuris uti possmnus, sed sola argumentatione theologica (25). (20) De sniritu et littera, c. 27, n. 48; PL., 44, 299 sqs.; quoad mentem Sti. Au– gustini, cfr. LANGE, op. cit., 108; DALMAU, San Ag1lstin en la Teología d.e la Gracia de Suárez, in EstEcl., 22 ( 1948), 374-353; DALMAU, Sobre 1tn p1wto dificil de exégesis a1tgustiniana, in EstEcl., 23 (1949), 59-65. (21) In Joan., tract. 44, n. 13; S('rmo 349, c. 1, n. 1; Joitrnel, 1528; cfr. etlam STUs. JoANNES CHRYSOSTOMUS, In Joan., hom. 27, n. 2; PO., 59, 164; STUS. GREGORIUS NAZIANCENUS, Oratio 18, n. 6. (22) STtrs. HIERONYMUS, In Epist. ad Gal., lib. ~. c. 15. (23) Ad Hebr., 11, 6. (24) Ad Rom., 14, 23. (25) OP. c-it., pag. 25.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz