BCCCAP00000000000000000000548

324 DE GRATIA CHRISTI, th. 2, n. 398-400 illam proponunt tamquam doctrinarn catholicam omnino tenendam, non vero de fide tenendam» (16). Alexander VIII damnavit doctrinam Jans€nistarum (17); stus. Pius V s€ntentiam Baji (18). 399. Probatur. l.") Ratio, cur Bajus et Jansenius dicunt quod abs– que gratia fidei non possit ullum bonum opus perfici, est haec: quia quilibet actus, ut sit bonus, debet in Deum finem ultimum referri, ad quod requiritur caritas et fides. Atqui ratio illa €St absolute falsa. Ergo ... Prob. minar.: Ut aliquis actus sit moraliter bonus requiritur et suf– ficit quod sit conformis natura€ rationali qua tali et quod ulterius sit ordinabilis seu r€feribilis ad ultimum finem; dum igitur quaelibet actio has duas conditiones compLeat, actus erit moraliter bonus atque hones– tus. Jamvero. carentia fidei supernaturalis non obstat quominus istae conditiones verificentur; potest €nim aliquis infidelis parentes hono– rare, patriae inservtre, indigentibus succurrere, atque ita porro; haec omnia aliaque hujusmodi esse naturae rationali qua tali plane .con– sentanea, nemo €St sanae mentis qui possit vel in dubium revocare. Potest etiam ips€ illam actionem perverso fine non adulterare, et tune actio illa est moraliter bona. «Cum infidelitas, ait Stus. Thomas, sit quoddam peccatum mortale, infideles quidem gratia carcnt; remanet tamen in eis aliquod bonum naturae. Unde rnanifestum est quod infideles non possunt operari bona opera quae sunt ex gratia, scilicet opera meritoria; tamen bona opera ad quae sufficit bonum naturae, aliqualiter operari possunt. Unde no1i oportet quod in omni siw opere peccent, sed quandocumque aliquod opus operantur ex infidelitate, tune peccant» ( 19). Praeterea, infideles tenentur observare leges naturae. Atqui legem naturalem non tenerentur observare, si in omnibus et semper ob de– fectum fid€i peccar,ent. Ergo ... ; nemo enim tenetur i,d peccandum. 400. Ex Sacra Scriptura.-Aliqui theologi citare solent in pra€S€nti aliquos textus, qui tamen ab aliis negantur quoad valorem probationis; sic in Dan, 2, 24, regem Nabuchodonosor infide1€m hortatur Propheta Da,üel ut iniquitates, quae fecerat, €l€emosynis redimat; sic etiam Exod., 1, 15-25, sermo €st de obstetricibus, quae laudantur eo quod prae– cepto r€gis non obedierint. Si rev,era probaretur regem Nabuchodonosor €t obstetrices nullam habuisse fidei notitiam, isti textus th€sim nostram apodictice proba– rent; sed res C€rto non constat. Ex Patribus.- Patres clare omnino admittunt infldeles perflcHe pos– se actus moraliter bonos atque hon€stos: Stus. Augustinus, d-e infidelibus loquens, ait: «Quaedam tamen tac- (16) BERAZA, op. cit,, pag. 298. (17) DENZINGER, 1298, 1301. (18) DENZINGER, 1025: «Omnia opera infidelium sunt peccata et phllosophorum virtutes sunt vitia». ( 19 II-II, q. 10, a. 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz