BCCCAP00000000000000000000548
DE NECESSITATE GRATIAE, th. 2, n. 395-398 323 cessario peccaminosa, nullo modo sese possent disponerc, quia nema peccando disponitur ad justification€m. Restat igitur ut aliqua saltem eorum op€ra esse possint moralit€r bona et honesta. Ex Traditione.- Juxta sanctas Patr€S pagani aliqua opera honesta faciunt. Sic Stus. Joannes Chrysostumus: «Nonne et christiani male agentes et gentiles viventes philosophice reperiuntur? ... Attamen ne contentiosi videamur, concedamus apud geni'iles es&e qui recte 1,'ivant; nihil enim hoc orationi nostrae adversatur; sermo enim erat de ca quod ut plu– rimum, non de eo quod raro contingit» (13). Et Stus. Fulg€ntius: «Quibus aliqua quidem ·bona, quae ad societatis humanae pertinent aequitatem, inesse possunt; sed quia non fide el caritate Dei fiunt, prodesse non possunt» (14). 396. Objectiones.-Objectio 1. 0 : «Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor malos fructus facit. Non potest arbor bona malos fructus /acere, neque arbor maza bonos fructus /acere» (15). Jamvero peccator est arbor mala. Ergo non potest bonos fructus. id est, opera bona facere. Respondeo: a) Retorqueo argumentum. Non potest arbor bona malos fructus fa– cere. Atqui justus est arbor bona. Ergo non potest malos fructus, id est, peccata facere. Falsum igitur consequens. Ergo et antecedens falsum sit oportet. b) His verbis Jesu Christi enuntiatur id quod saepe contingit, nempe quod ab hominibus malis mala procedant opera, bona a bonis; non tamen excludit possibili– tatem aliter faciendi. ·e) In his verbis fit sermo de falsis prophetis, ex quorum doctrina oriri nequeunt fructus boni, sicut ex arbore mala et vitiata nasci non possunt fructus boni. Objectio 2.ª: «Scimus autem quia peccatores Deus non audit». Si autem eorum opera· saltem aliquando essent bona, Deus eos exaudiret. Respondeo: a) Deus peccatores non audit ad patrandum miraculum, concedo; secus, nego. b) Haec verba dicta sunt _a Christo vel ab Hagiographo, nego; a caeco nativita– tis, concedo. Pars 2.ª: Horno lapsus potest sine gratia fidei ali.qua opera moraliter bona per– ficere. 397. Status quaestionis.-Quaeritur in praesenti loco utrum op€ra infidelium, eo quod careant gratia sanctificanti et fide supernaturali, sint eo ipso n€cessario peccata. Negative respondemus 398. Censura.- Quod gratia fidei non requiratur ad aliquod bonuhl moraliter bonum perficiendum, «plures, ait Beraza, censent eam esse de fide ex Tridentino, sess. 6, c. 7... Ego quidem censeo eam de fide catho– lica, saltem ex magisterio Ecclesiae interpretantis verbum Dei scriptum, in quo thesis nostra apertissime continetur. Communius tamen theologi (13) Journel, 1162. ( 14) Journel, 2244. (15) Mt., 7, 17.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz