BCCCAP00000000000000000000548
322 DE GRATIA CHRISTI, th. 2, n. 393-395 2.ª) Quod non requiratur fides, contra Bajum et Jansenistas. 3.ª) Quod non requiratur ulla specialis gratia, contra Au!]ustinien– ses et Vasquez. Nota bene.-Quaestio praesens potest dupliciter investigari, de facto scilicet et de jure; nos in praesenti non agimus utrum omnia opera pec– catorum et infidelium sint de facto peccaminosa, sed utrum aliqua sal– tem eorum opera possint esse bona. Pars l.ª: Horno lapsus potest sine gratia sanctificanti aliqua opera moraliter bona perficcre. Status quaestionis.-Quaeritur igitur in praesenti utrum oinnia ope– ra peccatorum, eo ipso quod fiant sine gratia sanctificante, jani sint necessario peccata. Negative respondemus. 394. Censura.- Est doctrina de fide definita in Concilio Triden– tino: «Si quis dixerit opera omnia quae ante justificationem fiunt, qua– cumque ratione facta sint, vere esse peccata, v-el odium Dei mereri, aut, quanto vehementius quis nititur se disponere <'d gratiam, tanto eum gravius peccare, a s.» (10). Concilium Vaticanum docet fidem peccatoris esse salutarem (11). 395. Probatur. 1. 0 ) Ratio cur Protestantes dicant hominem lap– sum nihil moraliter boni posse operari, alia non est nisí quia in eorum sententia per pecatum originale natura humana essentialiter fuit cor– rupta, liberumque arbitrium penitus exstinctum. Atqui hoc <est erro– neum. immo et haereticum. Ergo non sequitur impotentia illa quam Pro– testan tes adstruunt. 2.º) Deus in Sacra Scriptura continuo peccatores hortatur ut non– nulla opera perficiant. Atqui Deus hortari nequit ad peccata peragenda. Ergo non omnia opera peccatorum sunt peccaminosa, aut aliqua sal– tero ess(; possunt bona. Sic Deus peccatores hortatur ad actus poenitentiae, contritionis, orationis, eleemosynae, quibus et promittit exaudire (12). Nec dicas argumentum hoc non valere ex eo quod recte supponere possumus quod si Deus aliquid peragendum praecipiat, gratias dabit actuales, quibus opus praeceptum bene perficiatur, nam nos non exclu– dimus in praesenti necessitatem gratiae actualis, sed tantum sanctifi– cantis seu habitualis, quae nonnisi in justificatione confertur. Confirmatur nostra sententia, ex eo quod peccatores sese disponere debeant ad justificationem. Jamvero, si omnia eorum opera essent ne- (10) DENZINGER, 817; cfr. et!am DENZINGER, 642, 1035, 1040. 1395, 1409, 776 et 1524. (11) DENZINGER, 1791, (12) Eccl., 21, 1; Ez., 18, 30; Dan., 4, 24; Act. Apost., 10. 4..
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz