BCCCAP00000000000000000000548
DE NECESSITATE GRATIAE, th. 2, n. 393 321 tus protoparentum dimanat; cum enim Bajus visionem intuitivam exis– timaret homini naturalem, dona supernaturalia et praeternaturalia pro– toparentibus concessa, naturalia etiam censere logice debuit; sed, istis donis per peccatum originale totaliter amissis, natura humana in suis elementis essentialibus corrupta est; quare jam non potest actus visio– ni intuitivae proportionatos elicere; immo omnes actus ab ipsa eliciti sunt malí et peccaminosi. «Liberum arbitrium sine gratia Dei nonnisi ad peccandum valet» _(6}. Post peccatum originale dominatur homini lapso effrenata concu– piscentia, qua homo ad peccatum necessario trahitur. Denique, gratia, qua homo indiget ad non peccandum, est gratia fidei et caritatis; debet enim horno omnia ejus opera ad Deum finem ulti– mum referre, quod manifesto supponit fidem et caritatem. e) Fuerunt et alii theologi, Augustinienses scilicet (7), placitis Baji et Jansenistarum plus aequo adhaerentes, qui propugnarunt ad moralem bonitatem cujuslibet actionis requiri quod in Deum, ultimum Finem, actu vel virtualiter saltem referrentur; cum enim ad hoc necessaria sit fldes et caritas, consequens erat quod dicerent ad moralem honestatem cujuslibet actionis fidem et caritatem esse quoque necessariam. Sed quia haec conclusio ipsissima videbatur esse doctrina Baji et Jansenistarum, debuerunt praedicti Theologi suam mentem magis de– clarare, et discrimina statuere ínter unam alteramve sententiam; hinc dixerunt Bajum et Jansenistas fidem perfectam exigere et caritatem habitualem, se autem contentos esse fide imperfecta et caritate inchoa– ta; immo dixerunt, non requiri actualcm operis relationem in Deum, sed sufficere virtualem. Hae tamen Augustiniensium mitigationes non videntur suum inten– tum consequi; quare ínter adversarios hujus theseos merito recensen– tur: exigunt enim ad hoc ut quodl_ibet opus sit moraliter bonum et ho– nestum ut saltem virtualitcr referatur in Deum; quod manifesto sup– ponit fidem et caritatem. Quare Augustinienses recentiores a sententia modo exposita sapienter recedunt (8). d) Tandem adnumerandus est Vasquez, S. J., qui novam in medium protulit sententiam, secundum quam ad omne opus bonum necessaria est quaedam gratia ordinis naturalis, cogitatio scilicet congrua, qua intellectus noster cognoscit aliquid esse operandum, cuí voluntas suum consensum praebet. Haec cogitatio congrua est gratia, quia non debetur humanae na– turae; cum é-nim liberum arbitrium sive in unam sive in aliam partem sese inclinare valeat, quod huic parti potius quam alteri sese inclinet, pendet a Divina Providentia, ita ordinante causas secundas, ut in hanc potius quam in aliam partem feratur (9). Divisio theseos.-Thesis igitur nostra habet tres partes: l.ª) Quod ad opus moraliter bonum perficiendum non requiratur gratia sanctificans; idBoque quod aliqua opera a peccatoribus pBracta possint esse bona, contra Protestantes. (6) DENZINGER, 1027. ( 7) Ita BERTI. De theologicis disciplinis; Noars, Historia pelagiana; cfr. PORTA• LIÉ, in DTC., art. Augustinianisme, 1, 2485-2501. (8) Sic HoNORATUS DEL VAL, º· s. A., Sacra Theologia dogmatica, vol. 2, De gratia Christi, n. 52. (9) In I-II, disp. 189, c. 16; et d!sp. 190, c. 12. MAN. THEOL. DOGM.-III.-22
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz