BCCCAP00000000000000000000548

320 DE GRATIA CHRISTI, th. 2, n. 393 1. 0 ) Dona supernaturalia et praeternaturalia, quibus primus horno Adam ornatus est, erant naturae humanae debita, et quidem ad cons– titutionem ipsius, non tamen physicam, sed moralem (1). 2. 0 ) Cum per peccatum originale omnia dona justitiae originalis fuis– sent semel pro semper amissa, natura humana essentialiter corrupta est, ejusque facultates in suis elementis constitutivis laesae ,mnt. «Successit, ait Lutherus, intima, pessima, profundissima, inscruta– bilis et inetfabilis corruptio totius naturae et omnium virium; imprimis vero et principalium animae facultatum, quae infixa sit penitus inte– llectui, cordi et voluntati hominis» (2). Ne tamen erectas corruptionem humanae naturae eo usque processis– se ut, post peccatum originale, horno jam non sit amplius animal ratio– nale, constans scilicet anima intellectiva et corpore materiali, absit; ideo dicunt Protestantes naturam humanam fuisse essentialiter corrup– tam quia nihil potest cognoscere, nihil operari, nihil prosequi quod ad Deum resque divinas quocumque modo spectet. 3. 0 ) Quidquid ab homine lapso peragatur, concludunt Protestantes, necessario est peccatum, utpote ex radice mala et vitiosa dimanans. «Stet ergo, ait Calvinus, indubia ista veritas quae nullis machinamen– tis quatefieri potest: mentem hominis sic alienatam prorsus a Dei justitia, ut nihil non impium, contortum, faedmn, impurum, flagitiosum conci– piat, concupiscat, moliatur; cor peccati veneno ita penitus delibutum ut nihil quam corruptum foetorem ettlare queat. Quod si quidpiam in– terdum boni in speciem ostendat, mentem tamen hypocrisi et fallaci obliquitate involutam, animum interiori perversitate illigatum mane– re» (3). Omnia igitur opera sunt peccaminosa et reprobatione dignissima, etiam ea quae speciem honestatis prae se ferunt; ipse quidem Luthe– 'rus has sequentes propositiones, a Leone X damnatas, propugnabat: «In omni opere bono justus peccat. Opus bonmn optime factum est veniale peccatum. Liberum arbitrium post peccatum est res de solo titu– lo, et dum facit quod in se est, peccat mortaliter» .(4). 4. 0 ) Etsi omnia opera sint intrinsece mala et peccaminosa, justifica– tis per fidem non imputantur; sufficit igitur credere ut peccata, a nobis commissa, nobis non imputentur. «Vides, inquit Lutherus, quam dives sit hamo christianus vez bapti– zatus, ut, etiam volens, non possit perdere salutem, quantiscumque pecca– tis, nisi nolit credere. Nulla enim peccata possunt eum damnare nisi sola incredulitas.» Hinc celeberrimum tanti magistri dictum, quod totam ipsius doc– trinam mirifice compendiat: «Pecca fortiter, sed crede fortius.» b) Nec aliter profecto sentit Bajus, secundum quem sine gratia fidei nullum opus moraliter bonum fieri potest. «Omnia opera infidelium sunt peccata, et philosophorum virtutes sunt vitia» (5). Error Baji hac in re similiter ex falsa consideratione primitivi sta- (1) Cfr. MOEHLER, Syrnbolik, pag. 66 sqs.; et P. GOYAU, Moehler, p. 2, c. 3, pag. 161 sqs.; (Bloud). (2) Sol. decl., lib. l. (3) lnstit., lib. 2, c. 2. n. 15 sqs. (4) DENZINGER, 771-775. <(5) DENZINGER, 1025.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz