BCCCAP00000000000000000000548

318 DE GRATIA CHRISTI, th. 1, n. 388-390 summationem habuit et plenitudinem cum Filio suo Unigenito, homine facto, et Apostolis. 388. Adversarii.--Sunt illi qui rationem humanam nimis extollentes, dicunt nos solo lumine rationis cognoscere posse omnia quae sunt cog– nitionis objectum; immo addunt nihil aliud existen, nisi quod ratione cognoscimus. Ita Rationalistae. 389. Censura.- Est doctrina expresse dEfinita in Concilio Vaticano: «Huic divinae revelationi tribuendum quidem est ut ea quae in rebus divinis humanae rationi per se impervia non sunt, in praesenti quoque humani generis conditione ab omnibus expedite, firma certitu– dine, et nullo admixto errare cognosci possint» (16). «Quibus verbis, ait el. Beraza, haud obscure significatur collectio– nem veritatum, seu corpus doctrinae omnino completum pro dignitate humana a nemine efformari posse solis naturae viribus, et ea modo quo in thesi proponitur» ( 17). Argumenta pro hac secunda parte theseos necesse non est evolvere; confer Theologiam Fundamentalem, ubi per longum et latum proba– tur necBssitas moralis r,evelationis ut huic humani g€neris impot-entiae subveniatur. 390. Objectiones.-Objectio l.ª: Cognoscere omnes veritates naturales non supe– rat vires lrnmanae rationis. Ergo nulla requiritur specialis gratia ad eas cognoscendas. Respondeo: Dist. anteced. : Cognoscere omnes veritates naturales collective sump– tas, nullo admixto errare, debito tempore, sufficienti cum claritate et amplitudine et certitudine non superat vires humanae rationis, nego; cognoscere aliquas veritates singillatim, non superat vires humanae rationis, subdist.: ab aliquibu.s, concedo; ab omnibus, nego. Objectio 2.ª: Romo lapsus et non reparatus easdem vires haberet ac si creatus fuisset horno in statu naturae purae. Atqui in hoc statu posset cognoscere omnes ve– ritates religionis naturalis quae ad Deum et hominem spectarent. Ergo etiam in statu naturae lapsae et non reparatae illas poterit cognoscere sine ulla gratia Dei, et proin– de nulla indiget gratia. Respondco: Dist. rnajor.: Easdem vires intrínsecas habet ac si creatus fuisset in statu naturac purae, concedo; easdem vires extrínsecas, nego, Horno enim lapsus et non reparatus, intrinsece consideratus, easdem vires habe– ret ac horno in statu naturae purae, quippe per peccatum originale laesus non fuit in naturalibus, sed in gratuitis, supernaturalibus videlicet et praeternaturalibus ; natura igitur humana post peccatum originale mansit integra et incon-upta quoad ejus constitutiva, consecutiva et exigitiva. At peccatum originale id effecit, ut ex parte intellectus majar sit difficultas ad rerum contemplationem ; ex parte vero voluntatis majar inclinatio ac pronitas ad malum prosequendum; vides igitur impedimenta, quae post peccatum originale usui facultatum obstant, quaeque in statu naturae purae non adfuissent. Adverte praeterea id quod animadvertit Stus. Thornas, quod : «rnagis est na– tura hurnana corrupta quantum ad appetitum boni, quam quantum ad cognitionem veri» (18). Objectio 3.ª: Sapientiae ac Bonitati divinae repugnare videtur quod hominem creet in impotentia morali relate ad cognitionem religionis naturalis. Atqui hoc de- (16) DENZINGER, 1786. (17) Op. cit., pag, 242. (18) Loe. cit., a. 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz