BCCCAP00000000000000000000548
DE NECESSITATE GRATIAE, th. 1, n. 386-387 317 386. Objectiones.-Objectio La: Peccaturn originale in omnes omnino homines ab Adamo naturali generationis vía descendentes intravit. Atqui secundum omnes etiam theologos per peccatum originale natura humana debilior facta est sive ad verum cognoscendum, sive ad malum vitandum. Ergo, post peccatum originale, natura hu– mana non potest aliquid cognoscere sine gratia Dei. Respondeo: Conc. majar. ; disting. minar.: Debilior facta est intrinsece, quate– nus ejus vires naturales diminutae sint, nego; extrinsece, quatenus majara sint obs– tacula vel pauciora auxilia Dei, concedo (14). Objectio 2.ª: Dicit Apostolus: «Non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis; sed sufficientia nostra a Deo est» (15). Ergo nihil veri cognoscere valet horno sine gratia Dei. Respondeo : Sensus istius loci est iste: Nihil salutare, in ordine scilicet ad vitam aeternam, possumus cogitare sine gratia Dei ; quod quam verum sit, pastea contra Pelagianos luculentissime probabitur. Pars 2.ª: Gratia tamen indiget ut firma certitudine, expedite et nullo admix– to errore, cognitionem collectivam habeat omnium veritatum reli– gionis naturalis. 387. Explicatio terminorum.- Quid sit necessarium ad aliquem fi- nem. Est illud sine quo finis obtineri nequit. Haec necessitas potest esse : a) Physica, quando sine illo habetur impotentia physica. b) I.Vloralis, quando sine eo habetur impotentia moralis. Impotentia phystca consistit in defectu seu in improportione ali- cujus rei quae omnino requiritur sive ex parte facultatis, sive ex parte mediorum ad finem; sic oculus physice est impotens ad intellectionem, intellectus ad visionem; sic etiam impotens est ad deambulandum me qui pedibus prorsus caret. Impotentia mora/is consistit in difficultate perveniendi ad finem propositum, quando adsunt tum facultas tum media; sic infans mora– liter est impotens deambulationem instituendi, etsi pectes habeat et viam expeditam. Subdivisio: Haec moralis impotentia dicitur stricta, si numquam; lata, si aliquando tantum superatur. Dicimus igitur in thesi hominem in praesenti conditione gratia aliqua indigere ad hoc ut omnes veritates ordinis naturalis collective sumptas, expedite, nullo admixto errare, firma cum certitudine, asse– quatur; necessitas haec non est physica, sed moralis, non respectu hu– jus vel illius individui, sed respectu hominis in genere; haec necessitas non est absoluta, sed hypothetica, supposito scilicet peccato originali et quod Deus non velit aliter providere. Gratia, quam Deus de facto homini communicavit ad hanc impo • tentiam sublevandam, non est gratia quaedam interna, illustratio qun.e– dam unicuique indita, sed publica revelatio, quae incepta in Sina, con- (14) Cfr. explicationem hujus rei in nostro Tractatu De Deo Elevante, th. 11.", Il. 689 SQS. (15) II ad cor., 3, 5.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz