BCCCAP00000000000000000000548
316 DE GRATIA CHRISTI, th. 1, n. 384-385 Similiter in loco parallelo ad Romanos: «Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae /acta sunt, intellecta conspiciuntur, sem– piterna quoque e1us virtus et divinitas; ita ut sint inexcusabiles, quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificavernnt, aut gratias egernnt>l (9). Idem apud Job: «Nimirum interrooa jumenta, et docebunt te; et vo– lacilia caeli, et indicabunt tibi; loquere terrae, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris. Quis ignorat quod omnia haec manus Dei fe– cerit?» ( 10). Si igitur horno lapsus solo lumine rationis potest Dei existentiam et aliquas ejus perfectiones cognoscere, a fortiori cognoscere poterit alias veritates ordinis naturalis, quae non requirunt tantam considera– tionem. Horno igitur lapsus potest cognoscere aliquas vBritates ordinis naturalis. Ex Patribus.- Patres, praecitatos textus comhlentando, praecipue ad Romanos (l. c.), hanc nostram doctrinam maximopere inculcant et gentiles superbia elatos vituperant ( 11). Ex declarationibus Ecclesiae.- Confer censuram; adde praeterea jusjurandum contra Modernistas (12). 385. Ratione theologica.-Quaelibet naturalis facultas proportionehl habet intrinsecam ad suum obj,ectum proprium attingendum. Atqui in– tellectus humanus est quaedam facultas naturalis. Ergo habere debet intrinsecam proportionem ad suum proprium objectum attingendum. Atqui objectum proprium humani intellectus est essentias rerum cognoscere mediante abstractione a rebus sensibilibus. Ergo intellectus humanus potest haec cognoscere sine ulla gratia d superaddita. «Unaquaeque autem forma indita rebus creatis a Deo habet effica– ciam respectu alicujus actus determinati, in quem potest secundum suam proprietatem; ultra autem non potest nisi per aliquam formam ei superadditam, sicut aqua non potest cale/acere, nisi cale/acta ab igne. Sic igitur intellectus lwmanus habet aliquam formam, scilicet ip– sum intelligibile lumen, quod est de se sufficiens ad. quaedam intel– ligibilia cognoscenda, ad ea scilicet in quornm notitiam per sensibilia possumus devenire» ( 13). Ex absurdis.~ In sententia Baji et Jansenii, dicentium hominem ver– sari in ignorantia invincibili circa jus naturale nisi gratia sanaretur, ne– cessario seqmiretur hominem non posse peccare in his quae pertinent ad legem naturae; qui enim legem invincibiliter ignorat, eam omitten– do vel transgr,ediendo, non peccat; quod profecto nullatenus admitti potest. (9) Ad Rom., 1, 18-23. (10) Job, 12. 7-9. (11) Cfr. testimonia STI. AUGUSTINI et JOAN. CHRYSOSTOMI apud BERAZA, op. cit.• pag. 269-270, et nostrum tractatum De Deo Uno, n. 5-10. (12) DENZINGER, 2145. (13) I-II, q. 109, a. 1; cfr. hoc argumentum nervose expositum apud BILLoT, op. cit., pag. 62.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz